Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

ex officio inquirere, qua opportuniore lice­bit via, si quae in vulgus edantur scripta cujuslibet generis, damnanda; et in memó­riám Ordinariorum reducere, quam religiose teneantur in perniciosa scripta animadver­tere, eaque Sanctae Sedi denunciare, ad normám Const. Officiorum, XXV. Jan. MDCCCXCVII. 2. Cum vero librorum prohibitio per­saepe propositam habeat catholicae fidei defensionem, qui finis est etiam Congrega­tionis Sancti Officii, decernimus ut in po­sterum omnia quae ad librorum prohibitio­nem pertinent, eaque sola, utriusque Con­gregationis Patres Cardinales, Consultores, Administri secum invicem communicare possint, et omnes hac de re eodem secreto adstringantur. 8-0. Congregatio 5acrorum Rituum. 1. Haec Sacra Congregatio jus habét videndi et statuendi ea omnia, quae sacros ritus et caeremonias Ecclesiae Latinae pro­xime spectant, non autem quae latius ad sacros ritus referuntur, cujusmodi sunt prae­cedentiae jura, aliaque id genus, de quibus, sive servato judiciario ordine sive ratione disciplinae, hoc est, uti ajunt, in linea di­sciplinari disceptetur. 2. Ejus proinde est praesertim advigi­lare ut sacri ritus ac caeremoniae diligen­ter serventur in Sacro celebrando, in Sa­cramentis administrandis, in divinis officiis persolvendis, in iis denique omnibus quae Ecclesiae Latinae cultum respiciunt; dispen­sationes opportunas concedere; insignia et honoris privilegia tam personalia et ad tem­pus, quam localia et perpetua, quae ad sacros ritus vei caeremonias pertineant, elar­giri, et cavere ne in haec abusus irrepant. 3. Denique ea omnia exequi debet, quae ad beatificationem et canonizationem Sanctorum vei ad Sacras Reliquias quoquo modo referuntur. 4. Huic Congregationi adjunguntur Coetus liturgicus, Coetus historico-liturgicus et Coetus pro Sacro Concentu. 9-o. Congregatio Caeremonialis. Haec Sacra Congregatio jura hactenus ipsi tributa integra servat; ideoque ad eam pertinet moderatio caeremoniarum in Sa­cello Aulaque Pontificali servandarum, et sacrarum functionum, quas Patres Cardina­les extra pontificale sacellum peragunt; itemque quaestiones cognoscit de praece­dentia tűin Patrum Cardinalium, tum Le­gatorum, quos variae nationes ad Sanctam Sedem mittunt. 10-o. Congregatio pro Negotiis Ecclesiasticis extra­ordinariis. In ea tantum negotia Sacra haec Con­gregatio incumbit, quae ejus examini sub­jiciuntur a Summo Pontifice per Cardina­lem Secretarium Status, praesertim ex illis quae cum legibus civilibus conjunctum ali­quid habent et ad pacta conventa cum va­riis civitatibus referuntur. 11-o, Congregatio Studiorum. Est huic Sacrae Congregationi com­missa moderatio studiorum in quibus ver­sari debeant majora athenaea, seu quas vo­cant Universitates, seu Facultates, quae ab Ecclesiae auctoritate dependent, comprehensis iis quae a religiosae alicujus familiae so­dalibus administrantur. Novas institutiones perpendit approbatque; facultatem concedit academicos gradus conferendi, et, ubi aga­tur de viro singulari doctrina commendato, potest eos ipsa conferre. II. TRIBUNALIA. 1-o. Sacra Poenitentiaria. Hujus sacri judicii seu tribunalis ju­risdictio coarctatur ad ea dumtaxat quae fórum internum, etiam non sacramentale, respiciunt. Itaque, externi fori dispensatio-

Next

/
Thumbnails
Contents