Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
— 144 — mensis Novembris MDCCCCVIIL, non alia sint, praeter consueta sacra Consistoria, quam quae praesenti Constitutione decernuntur, eaque numero, ordine, competentia, divisa et constituta maneant his legibus, quae sequuntur. I. SACRAE CONGREGATIONES. 1-o. Congregatio 5ancti Officii. 1. Haec Sacra Congregatio, cui Summus Pontifex praeest, doctrinam fidei et morum tutatur. 2. Eidem proinde soli manet judicium de haeresi aliisque criminibus, quae suspicionem haeresis inducunt. 3. Ad ipsam quoque devoluta est universa res de Indulgentiis, sive quae doctrinam spectet, sive quae usum respiciat. 4. Quidquid ad Ecclesiae praecepta refertur, uti abstinentiae, jejunia, festa servanda, id omne, huic Sacro Consilio sublatum, Congregationi Concilii tribuitur; quidquid ad Episcoporum electionem spectat, sibi vindicat Congregatio Consistorialis; relaxationem vero votorum in religione seu in religiosis institutis emissorum, Congregatio negotiis sodalium religiosorum praeposita. 5. Etsi peculiaris Congregatio sit constituta de disciplina Sacramentorum, nihilominus integra manet Sancti Officii facultas ea cognoscendi quae circa privilégium, uti ajunt, Paulinum, et impedimenta disparitatis cultus et mixtae religionis versantur, praeter ea quae attingunt dogmaticam de matrimonio, sicut etiam de aliis Sacramentis, doctrinam. 2-o. Congregatio Consistorialis. 1. Duas haec Sacra Congregatio, easque distinctas partes complectitur: 2. Ad primam spectat non modo parare agenda in Consistoriis, sed praeterea in locis Congregationi de Propaganda Fide non obnoxiis novas dioeceses et capitula tum cathedralia tum collegiata constituere; dioeceses jam constitutas dividere; Episcopos, Administratores apostolicos, Adjutores et Auxiliarios Episcoporum eligere; canonicas inquisitiones seu processus super eligendis indicere actosque diligenter expendere; ipsorum periclitari doctrinam. At si viri eligendi vei dioeceses constituendae aut dividendae sint extra Italiam, administri Officii a publicis negotiis, vulgo Secreta'riae Status, ipsi documenta excipient et Positionem conficient, Congregationi Consistoriali subjiciendam. 3. Altéra pars ea omnia comprehendit, quae ad singularum dioecesium régimén, modo Congregationi de Propaganda Fide subjectae non sint. universim referuntur, quaeque ad Congregationes Episcoporum et Concilii hactenus pertinebant, et modo Consistoriali tribuuntur. Ad hanc proinde in posterum spectent vigilantia super impletis vei minus obligationibus, quibus Ordinarii tenentur; cognitio eorum quae ab Episcopis scripto relata sint de statu suarum dioecesium; indictio apostolicarum visitationum, examenque earum quae fuerint absolutae, et, post fidelem rerum expositionem ad Nos delatam singulis vicibus, praescriptio eorum, quae aut necessaria visa fuerint aut opportuna; denique ea omnia quae ad régimén, disciplinam, temporalem administrationem et studia Seminariorum pertinent. 4. Hujus Congregationis erit, in conflictatione jurium, dubia solvere circa competentiam Sacrarum Congregationum. 5. Hujus Sacri Consilii Summus Pontifex perget esse Praefectus. Eique Cardinales a secretis S. Officii et Secretarius Status semper ex officio accensentur, praeter alios, quos Summus Pontifex eidem adscribendos censuerit. 6. A secretis semper esto Cardinalis a Summo Pontifice ad id munus eligendus; altér ab ipso erit Praelatus, cui Adsessoris nomen, qui idem fungetur munere a secre-