Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

justitia, stet rea et ipsum accusans consci­entia. In ipso frustra quidem desideres eam agendi circumspectionem, quae adeo in christiano homine probatur, de minoribus quoque noxis vitandis; eamque verecun­diam animi, maximé sacerdotis propriam, ad omnem vei levissimam in Deum offen­sam expavescentis. Quin immo indiligentia atque neglectus sui nonnunquam eo dete­rius procedit, ut ipsum negligant poeniten­tiae sacramentum: quo nihil sane opportu­nius infirmitati humanae suppeditavit Chri­stus insigni miseratione. — Diffitendum certe non est, acerbeque est deplorandum, non ita raro contingere, ut qui alios a pec­cando fulminea sacri eloquii vi deterret, nihil tale metuat sibi culpisque obcallescat; qui alios hortatur et incitat ut labes animi ne morentur debita religione detergere, id ipse tam ignave faciat atque etiam diuturno mensium spatio cunctetur; qui aliorum vul­neribus oleum et vinum salutare novit in­fundere, saucius ipse secus viam jaceat, nec medicam fratris manum, eamque fere proximam, providus sibi requirat. Heu quae passim consecuta sunt hodieque consequun­tur, prorsus indigna coram Deo et Ecclesia, perniciosa christianae multitudini, indecora sacerdotali ordini ! XIV. Apostolid pectoris querimoniae. Haec Nos, dilecti filii, pro conscientiae officio quum reputamus, oppletur animus aegritudine, et vox cum gemitu erumpit: Vae sacerdoti, qui suum tenere locum ne­sciat, et nomen Dei sancti, cui esse sanctus debet, infideliter polluat! Optimorum cor­ruptio, teterrimum: Grandis dignitas sacer­dotum, sed grandis ruina eorum, si peccant; laetemur ad ascensum, sed timeamus ad lapsum: non est tanti gaudii excelsa tenu­isse, quanti moeroris de sublimioribus cor­ruisse! (S. Hieron. in Ezech. 1. XIII, c. 44, v. 30). Vae igitur sacerdoti, qui, immemor sui, precandi studium deserit; qui piarum lectionum pabulum respuit; qui ad se ipse nunquam regreditur ut accusantis conscien­tiae exaudiat voces! Neque crudescentia animi vulnera, neque Ecclesiae matris plo­ratus movebunt miserum, donec eae feriant terribiles minae: Excaeca cor popuü hujus, et- aures ejus aggrava: et oculos ejus clau­de: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et con­vertatur, et sanem eum (Is. VI, 10). — Triste omen ab unoquoque vestrum, dilecti filii, avertat dives in misericordia Deus; ipse qui Nostrum intuetur cor, nulla pror­sus in quemquam amaritudine affectum, sed omni pastoris et patris caritate in omnes permotum : Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum? (I. Thess. II, 19). XV. Per calamitosa Ecclesiae tempóra sacerdos virtute praecellat. At videtis ipsi, quotquot ubique estis, quaenam in tempóra, arcano Dei consilio, Ecclesia inciderit. Videte pariter et medita­mini quam sanctum officium vos teneat, ut a qua tanto dignitatis honore donati estis, eidem contendatis adesse et succur­rere laboranti. Itaque in Clero, si unquam alias, nunc opus maximé est virtute non mediocri; in exemplum integra, experrecta, operosa, paratissima demum facere pro Christo et pati fortia. Neque aliud quidquam est quod cupidiore Nos animo precemur et optemus vobis, singulis et universis. — In vobis igitur intemerato semper honore flo­reat castimonia, nostri ordinis lectissimum ornamentum; cujus nitore sacerdos, ut ad­similis efficitur angelis, sic in christiana plebe venerabilior praestat sanctisque fru­ctibus fecundior. — Vigeat perpetuis aucti­bus reverentia et obedientia, iis sollemni ritu promissa, quos divinus Spiritus recto­res constituit Ecclesiae: praecipue in obse­quio huic Sedi Apostolicae justissime debito

Next

/
Thumbnails
Contents