Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

hortatione, non vestras tantum utilitates tuebimur, sed communes etiam catholica­rum gentium; quum aliae ab aliis disso­ciari nequaquam possint. Etenim non ejus­modi est sacerdos, qui bonus malusve uni sibi esse queat; sed ejus ratio et habitus vitae sane quantum habét consequentis effectus in populum. Sacerdos reapse bo­nus ubi est, quale ibi donum et quan­tum est! II. Praecipua sacerdotis laus, vitae sanctimonia. Hinc porro, dilecti filii, hortationis No­strae exordium capimus, ut vos nimirum ad eam vitae sanctimoniam, quam dignita­tis gradus postulat, excitemus. — Qui­cumque enim sacerdotio potitur, eo non sibi tantum, sed aliis potitur: Omnis nam­que Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum (Hebr. V, 1). Idipsum et Christus indicavit, qui ad significandum quo demum actio sacerdotum spectet, eos cum sale itemque cum luce comparatos voluit. Lux ergo mundi, sal terrae sacerdos est. Nemi­nem sane fugit id praecipue fieri christiana veritate tradenda: at vero quem pariter fu­giat, institutionem ejusmodi pro nihilo fere esse, si, quae sacerdos verbo tradat, exemplo suo non comprobet? Qui audiunt, contu­meliose ii quidem, sed non immerito obji­cient: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16); doctrinamque respuent, nec sacerdotis fruentur luce. Quam ob rem ipse Christus, factus sacerdotum forma, re primum, mox verbis docuit: Coepit Jesus facere, et docere (Act. I, 1). — Item, sanctimonia posthabita, nihil admo­dum sacerdos sal terrae esse poterit; cor­ruptum enim et contaminatum integritati minimé aptum est conferendae: unde autem sanctitas abest, ibi corruptionem inesse oportet. Quapropter Christus, eamdem in­sistens similitudinem, sacerdotes tales sal infatuatum dicit, quod ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, atque adeo conculce­tur ab hominibus (Mattb. V, 13). III. Sacra ipsa munera sanctimoniam exposcunt. Quae quidem eo apertius patent, quod sacerdotali munere haud nostro nos fungi­mur nomine, sed Christi Jesu. Sic nos, inquit Apostolus, existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores rnysteriorum Dei (I. Cor. IV, 1): pro Christo ergo legatione fun­gimur (II. Cor. V, 20). — Hac nempe de causa Christus ipse, non ad servorum, sed ad amicorum numerum nos adscripsit: Jani non dicam vos servos... Vos autem dixi amicos: quiaomniaquaecumqueaudivi aPatre meo, nota feci vobis .... Elégi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis (Joan. XV, 15, 16). -— Est igitur nobis persona Christi gerenda: legatio vero ab ipso data sic obeunda, ut quo ille intendit, eo nos per­tingamus. Quoniam vero idem velle, idem nolle, ea demum firma amicitia est; tenemur, ut amici, hoc sentire in nobis, quod et in Christo Jesu, qui est sanctus, innocens, im­pollutus (Hebr. VII, 26): ut legati ab eo, debemus doctrinis ejus ac legi conciliare fidem hominum, easdem nimirum nos ipsi primum servantes: ut potestatis ejus parti­cipes ad animos vinculis culparum levan­dos, conari nos omni studio oportet ne illis implicemur. At maximé ut ministri ejus in praecellentissimo sacrificio, quod perenni virtute pro mundi vita innovatur, debemus ea animi conformatione uti, qua ille ad aram crucis seipsum obtulit hostiam iraraa­culatam Deo. Nam si olim, in specie so­lummodo ac hgura, tanta a sacerdotibus postulabatur sanctitas; ecquid a nobis, quum victima est Christus ? Quo non oportet igitur esse puriorem tali fruentem sacrificio ? quo solari radiononsplendidioremmanum carnem hanc dividentem ? os quod igni spiritali reple­tur, linguam quae tremendo nimis sanguine rubescit (S. Jo. Chrysost. hom. LXXXII. in Matth. n. 5). Perapte S. Carolus Borro-

Next

/
Thumbnails
Contents