Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907

Index

89 publicam, publica etiam et gravis causa requiratur, quae certe illa est, ut exposito SS. Sacramento populus frequentior ad ec­clesias accurrat et coram praesente Domino magis excitetur, animeturque ad virtutum actus, a rebus profanis avertatur et ad de­votionem erga SS. Sacramentum accenda­tur; — hinc meum esse puto expositionem SS. Sacramenti, quantum fieri potest, in omnibus archidioecesis meae ecclesiis tam parochialibus quam regularibus successivo ordine, uti in Calendario Adorationis Per­petuae notatum est, tribus per annum vi­cibus jam a Calendis Novembris currentis anni inchoandam praescribere. Ut autem tanti Sacramenti dignitati in omnibus rite consulatur, juvat sequentia ex Rubricis S. R. C. et ad mentem Instructionis Clemen­tinae excerpta tamquam agendi normám proponere. I. DE EXPOSITIONE SS. SACRAMENTI. I. SS. Sacramentum exponitur mane h. 6. et expositum manet usque ad h. 6. Vespertinam. II. Ubi dies adorationis perpetuae in­cidit in Dominicam Palmarum, benedictio palmarum, si fieri debeat, facienda erit in altari laterali servatis omnibus caeremoniis in missali praescriptis, sed absque proces­sione (S. R. C. 17. Sept. 1822. n. 2621, 9.) Quod si ecclesia sit nimis angusta vei unum tantum habeatur altare et benedictio palmarum absque incommodo omitti ne­queat, tunc expedit, ut SS. Sacramentum competenti velo interea occultetur; vei si processio instituitur, pro tempore processio­nis SS. Sacramentum in tabernaculum re­ponatur; facta autem processione rursus exponitur sed absque benedictione. Eodem modo procedendum est in festő Purificationis et íeria IV. Cinerum. III. A mane feriae quintae in Coena Domini ad Sabbatum Sanctum inclusive a praedicta expositione omnino cessandum est. (S. R. C. 18. Maji 1883, n. 3574, v.) In quibus ergo ecclesiis expositio SSmi in hos dies incideret, ea hac vice omittenda erit. IV. In festő S. Marci et diebus roga­tionum nihil obstat, quominus SS. Sacra­mentum patenter exponatur. Attamen si processio instituitur, curandum est, ut in­terea sufficiens adsit adorantium numerus, nisi interim SS. Sacramentum in taberna­culum reponatur, ut de Dominica Palma­rum dictum est. V. In commemoratione Omnium Fide­lium Defunctorum (d. II. Novembris) licet recitare officium defunctorum et celebrare Missam solemnem et etiam privatam de Be­quiem, non autem ad altare expositionis. Si unicum sit altare, tunc officium et Missa celebrantur in colore violaceo. (S. R. C. 27. Jun. 1868, 3177.) VI. In altari, ubi est expositum SS. Sacramentum, nulla alia celebretur Missa, praeter solemnem seu cantatam in exposi­tione. Attamen attenta consuetudine imme­morabili praeter Missam expositionis, aliam, — quae praecipua est. solemnitatis, cuique magnus populi concursus adesse sólet, uti Missae solemni diebus festivis, — cele­brandi in altari (scl. majori), ubi expositum est SS. Sacramentum, S. R. C. declaravit, tolerari posse. (27. Sept. 1864, n. 5336, 2.) VII. Durante expositione SS. Sacra­menti nulla in ecclesia celebretur Missa de Requiem seu cantata seu privata, (S. R. C. 15. Jun. 1708.) sed transferratur ad pro­ximum diem, (V. Direct. 1907. De M. De­funct. n. 3. et 5.) VIII. Extra Missam tres tabellae, quas Rubricae ad celebrantis commoditatem exi­gunt, ab altari expositionis omnino amo­vendae sunt. (S. R. C. 20. Dec. 1864, n. 3130, 3.) IX. In Missis privatis, quae durante expositione celebrantur, infra Missam non pulsetur tintinnabulum, sed tantum in egressu celebrantis e sacristia detur tenue

Next

/
Thumbnails
Contents