Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907

Index

— 53 X. Nr. 2409. Decretum pontificium de quotannis recolendo consecrationis actu in festő SS. Cordis Jesu. Xn ordinibus circularibus 2-a maji 1906. (pag. 75.) de mense junio Divo Cordi sacrando editis litaniam Sacratissimi Cordis una cum formula consecrationis a b. m. Leone PP. XIII. sub die 25. Maji 1899. edita, coram exposito Sanctissimo Sacra­mento quotidie recitari seu decantari man­davi. Quam vero apta sit ejusmodi piae caeremoniae institutio, jucundum est videre e decreto Sanctissimi Domini Nostri Pii PP. X. die 22. Aug. 1906. editi, quo eadam pláne caeremonia ipso quidem die festő augustissimi Cordis in omnibus ecclesiis parochialibus necnon in iis, in quibus idem festum agitur, ubique terrarum celebrari praecipitur atque simul indulgentiis ditatur. Sit decretum apostolicum, quod heic publico, nóvum devotionis nostrae erga Cor Jesu incentivum. URBIS ET ORBIS. DECRETUM. Quo perennis extet memória illius am­plissimi Religionis actus, quo f. r. Leo XIII, anno 1899, sub die 25. Maii, augustissimo Cordi Jesu totius humani generis commu­nitatem devovere decrevit, et salutares, qui ex illo fructus emanarunt iugitur perseve­rent, preces sunt delatae SSmo Dno Nro Pio Papae X, ut, apertis quoque Indulgen­tiarum thesauris, die festő eiusdem SS. Cordis, illum consecrationis actum quotan­nis esse recolendum edicere dignaretur. Has porro preces Eadem Sanctitas Sua peramanter excipiens, et, summopere ex­optans, ut in christifidelibus, erga sacratis­simum Cor Jesu iam excitata pietas magis alatur, et cuncti per hunc consecrationis actum eidem suavissimo Cordi seipsos fer­ventius coniungere satagant, mandavit, ut LITT. CIRC. 1907. singulis annis, memorato die festő, in om­nibus parochialibus templis, necnon illis, in quibus idem festum agitur, coram SSmo Sacramento publicae adorationi exposito, formula consecrationis, ab eodem Pontifice Leone XIII. proposita recitetur, ad quam Litaniae in honorem SSmi Cordis erunt adiiciendae. Sanctissimus vero, universis christifi­delibus, huic piae caeremoniae, corde con­trito ac devote adstantibus, et ad mentem suam orantibus, Indulgentiam septem anno­rum totidemque quadragenarum benigne concessit; iis autem, qui sacramentali Con­fessione expiati, etiam ad S. Sjmaxim acces­serint, plenariam Indulgentiam clementer est elargitus; quas Indulgentias animabus igne Purgatorii detentis fore applicabiles decla­ravit. Praesenti in perpetuum valituro. Con­trariis quibuscumque non obstantibus. Dátum Romae, e Secretaria S. Con­gregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, die 22. Augusti 1906. A. Card. Tripepi, Pro-Praef. D. Panici, Archiep. Laod., Secr. Coloczae, die 5. Maii 1907. DE FACULTATE SACERDOTUM QUOAD EXCIPIENDAS IN NAVI CON­FESSIONES FIDELIUM SECUM NA VI­GANTIUM. Feria IV, die 23. Augusti 1905. In Congregatione generáli S. R. et U. Inquisitionis Emi ac Rmi Dni decreverunt: Sacerdotes quoscumque maritimum iter arripientes, dummodo vei a proprio Ordi­nario, ex cuius dioecesi discedunt, vei ab Ordinario portus in quo in navim conscen­dunt, vei etiam ab Ordinario portus cuius­libet intermedii, per quem in itinere trans­10 Nr. 1561. De facultate sacerdotum quoad excipi­endas in navi confessiones fidelium se­cum navi­gantium.

Next

/
Thumbnails
Contents