Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907
Index
162 Nr. 5643. Liber „11 programmá dei modernisti" proscribitur ejusque auctores censura plectuntur. Nr. 5644. Indulgentia plenaria in fine Missionum. Cum Nobis constet librum, qui inscribitur „II programma dei modernisti — Kisposta all' Enciclica di Pio X. Pascendi Dominici gregis — edito in Roma dalia Societá internazionale scientifico-religiosa coi tipi di A. Friggeri — Via della Mercede 28, 29 in Roma" in hac Urbe venum dari; cumque ejus lectionem christifldelibus scandalo et detrimento esse vehementer putemus; eum, auctoritate Nostra ordinaria, proscribimus atque proscriptum declaramus. Itaque nemini cujuscumque gradus et conditionis Nostrae jurisdictioni subjecto eumdem librum vendere aut legere vei retinere liceat sub culpa lethali. Cum porro hujus libri auctores et scriptores in adserta Besponsione acriter tueantur systema, quod in Encyclica Pascendi dominici gregis — omnium haereseon conlectum -— esse affirmatur; SS. Dominus Noster Pius PP. X. per hoc Decretum auctores et scriptores, ceterosque omnes, qui quoquomodo ad hunc librum conficiendum operám contulerunt, excommunicationis poena afflcit, a qua Sibi soli absolutionem reservat. Addit SS. Dominus Noster, hoc Decretum valere perinde ac si traditum esset in manus uniuscujusque ex dictis auctoribus et scriptoribus, qui si sint sacerdotes et actum Ordinis exerceant, in irregularitatem incurrent. Nil autem satius esset, ait SSmus, quam ut omnes Episcopi, in sua quisque dioecesi, hanc proscriptionem indicerent et censuram promulgarent. Dátum Romae, die 29. Octobris 1907. PETRUS RESPIGHI, Card. Vicarius. Franciscus Can. Faberi, Secretarius. Coloczae, die 5. Decembris 1907. Beatissime Páter, Procurator Generális Ordinis Fratrum Minorum, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, humiliter haec exponit: Saepe ab Apostolica Sede omnibus fidelibus, qui concionibus Quadragesimae, Adventus, Missionum et Spiritualium exercitiorum, quae a sacerdotibus sive saecularibus sive regularibus habeantur, saltem ultra dimidium temporis interfuerint, aut alias saltem quinque conciones ejusmodi audierint, et benedictioni cum Cruce in postrema concione ab iisdem sacerdotibus impertiendae devote adstiterint, sub suetis conditionibus indulgentia plenaria concedi sólet. Ouum vero inter istas conditiones etiam confessio sacramentalis postuletur, frequenter autem accidat, ut nequeant biduo omnium confessiones audiri, et exinde plures ex fidelibus indulgentiae gratia frustrati evadant; humilis orator generale indultum a Sanctitate Vestra enixe petit, vi cujus confessiones intra ultimos quinque dies praedictarum concionum periodorum peractae a christifldelibus, qui ut supra adstiterint, ipsis pro lucranda ultimo die indulgentia plenaria suffragetur, dummodo ceteras conditiones, in respectivis indultis requisitas, rite adimpleant. Et Deus etc. Sanctissimus Dominus Noster Pius PP. X. in audientia habita die 28. Augusti 1907. ab infrascripto Secretario Sacrae Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, benigne annuit pro gratia juxta preces, ceteris servatis de jure servandis. Praesenti in perpetuum valituro. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Dátum Romae, e Secretaria ejusdem S. Congregationis, die 28. Augusti 1907. Pro Emo Dno Card. Praefecto Fr. H. M. Card. GOTTI. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Coloczae, die 5. Decembris 1907. DECRETUM FERIA VI. DIE 26. JULII 1907. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Beverendissimorum Sanctae Bomanae Ecclesiae Nr. 5402. Libri in Indicem relati.