Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 93 — Nr. 2611. Preces ad obtinendam gratiam bene moricMi. a simplici Sacerdote celebratis. Poterit autem ad Missale Celebranti adsistere, fólia vertere, palinatoriam sustinere; calix autem ab ipso Celebrante suo tempore abstersus et velatus ac in medio mensae. collocatus absoluta Missa in Sacristiam deferatur. Atque ita censuit et servari mandavit. Die 10. Mártii 1906. Super quibus facta postmoduin San­ctissimo Domino Nostro Pio Papae X. per infrascriptum Cardinalem S. Rituum Con­gregationi Pro-Praefectum fideli relatione, Sanctitas Sua sententiam ejusdem S. Con­silii in omnibus ratam habuit et adprobavit, quibusvis privilegiis vei consuetudinibus, quae omnino abrogata esse declaravit, aliis­que contrariis quibuscumque non obstan­tibus. Die 14. Mártii 1906. A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus. L. S. f D. Panici, Arch. Laod., Secret. Coloczae, die 27. Junii 1906. Beati mortui qui in Domino moriuntur! 0 mi Deus, moriendum mihi est certo; sed nescio quando, quomodo, ubi moriar; hoc unura scio, rae in aeternum periturum, si in peccato lethali expirem. Beatissima Virgo Maria, Mater Dei sancta, ora pro me pecca­tore, nunc et in hora mortis meae. Amen. SSmus D. N. Pius PP. X. in Audientia die 14. Decembris 1905. ab infrascripto epis­copo oratore habita, istam precationem corde contrito recitantibus, indulgentiam tercentum dierum toties quoties lucrandam concedere dignatus est. Gustavus Carolus Majláth, Ep. Transsylvaniae. Praesens rescriptum exhibitum fűit huic Secretariae S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae. In quorum fidem, etc. — Dátum Romae, ex eadem Secretaria, die 12. Januarii 1906. -—- D. Panici, Archiep. Laodicen., Secret. Coloczae, die 27. Junii 1906. DECRETUM FERIA V. DIE 5. ÁPRI­LIS 1906. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Gardinalium a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa X. Sanctaque Sede Apostolica In­dici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expurgationi ac pennissioni in universa christiana republica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio Apostolico Vati­cano die 5. Április 1906., damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, atque in Inclicem librotum prolúbitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: Paul Viollet, L'Infaillibilite du Pape et le Syllabus. Étude historique et théologique. Besancon-Paris, 1904. L. Laberthonniére, Essais de Philoso­phiae religieuse. Paris, s. d. — Le Réalisme chrétien et l'Idéalisme grec. Paris, s. d. Antonio Fogazzaro, 11 Santo. Romanzo. Milano, 1905. Nicolaus Jozzelli Decreto S. Congrega­tionis, edito die 12. Decembris 1905., quo liber ab eo conscriptus notatus et in Indi­cem librorum prohibitorum insertus est, laudabiliter se subjecit. Jtaque nemo cujuscumque gradus et con­ditionis praedicta opera damnata atque pro­script'i, quocumque loco et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vei retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Quibus Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa X. per me infrascriptum Secretarium relatis, Sanctitas Sua decretum probavit, et promulgari praecepit. In quorum fidem etc. Dátum Romae die 5. Április 1906. ANDREAS Card. STEINHUBER, Praefectus. Loco f Sigilli. Fr. Thomas Esser, Ord. Praed. a Secretis. Nr. 1777. Libri prohibiti. i 1 i

Next

/
Thumbnails
Contents