Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 82 — sui doloris omnibus ostendit! Jesus ipse dixit: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Discite a me, qui mitis sum et humilis Corde, et invenietis recjuiem animabus vestris! Mensis S. Cordis exereitium pro locorúm diversitate specie tantum differre potest, re vero idem ubique est. Lectio et, ubi potest liaberi, conciuncula, brevis aliqua narratio, spirituales flosculi, cantiuncula, et in sublimi throno S. Cordis imago»nusquam desint. Exercitationibus Mensi Mariano sit similis, sed longe major Christifidelium sit fervor; omnia enim in Mense Junio ad vitae emendationem et ad virtutum Sacri Cordis imitationem in primis spectare debent. In locis, quae supra memoravimus, Mensern S. Cordis instituere speciosum alieujus commentum forte videri posset: sed reapse multifariam maxima insperatorum bonorum cum segete in rem est deductum. Vehemens et constans aliquorum voluntas jam alicubi omnia vlcit impedimenta; cur idem alibi fieri non posset ? Vera caritas in suis industriis patiens est et indefatigabilis! Nunquam igitur aequo animo est ferendum tot hominibus, tot labores et aerumnas exantlantibus, supremum Mensis -Jesu Cordi sacri solatium deesse. Monita quaedam. Hoc autem pium Mensis S. Cordis exereitium, ubicumque fiat, Christifidelibus, qui in Purgatorio carcere íiammis simul ac desideriis ardent, est sane utilissimum, cum varia sub forma sit miriun in modum ipsum christianum suff'ragium. Cum enim Cor Jesu penitius cognoscatur, melius etiam Ejus dolor ob earum animarum tristem absentiam cognoscetur: cum autem ad Cor Ejus solandum Communiones, virtutis actus, pietatis et satisfactionis opera toto mense multiplicentur, et horum operum meritum in aerumnosas illas amicas, (quem ad modum eas appellabat B. Margarita Alacoque) transfertur: hae primo quoque tempore in caritatis Divini Cordis oceanum se ingurgitabunt; et nos quidem, ob multiplicata mense Junio suffragia, nost.ros etiam apud Deum intercessores multiplicabimus. * * His omnibus de causis BB. Páter Leo XIII, f. r., a pio Mensis S. Cordis instituto magmim Religionis augumentum exspectans, Literis ad Episcopos catholicos datis die XXI. Julii an. 1899, etiam atque etiam et quam maxima animi contentione illud commendabat: decreto autem Urbis et Orbis die 30. Maji an. 1902. lato, Mensern S. Cordis celebrantibus indulgentiam largiebatur septem annorum totidemque quadragenarum, Plenariam vero iis omnibus, qui aut in Ecclesia piis Mensis exercitationibus saltem cíecies interfuerant, aut, Mense domi celebrato, aliquo Junii die, vei primis octo diebus Julii, Ecclesiam aliquam visitent: denique Literis, die 12. Április an. 1902. datis, hanc religionem propagantibus Apostolicam Benedictionem impertiebatur. * * * Nullus anni mensis S. Cordi Jesu sacrari opportunius debet, quam Junius, quo festum ab ipso Jesu eo tempore institutum celebratur. Si qua tamen localis opportunitatis ratio aliter postulet, alius anni mensis Divino Cordi sacrari posset, ex gr., November vei Januarius. Verum hoc ne temere fiat, neve Ecclesiastica auctoritate invita. * * * Amoris Angeli haec verba toto orbe diffundant, et ubique suscitent impigros Mensis S. Cordis propagatores! Hi vero omnes suae quisque domi pium hoc exereitium peragant; socios in eo propagando sibi adsciscant; curent, ut in aliqua Ecclesia illud solemmter instituatur. Hoc idem exereitium Curiones in omeliis, in catechetibus, in aedibus privatis semper inculeent: Sacerdotes, maximé confessarii, et aliis indesinenter commendent, et ipsi domi ac in Ecclesiis exsequantur: Concionatores, praesertim Mense Majo, summis illud in coelum laudibus extollant, et, quomodocumque possint, promoveant: Moderatores Apostolatus Orationis id in sociorum conventibus saepius commemorent, novosque utriusque sexus propagatores conscribani Moniales, si sint claustrales, ad crates, si vero activae vitae, in scholis, in valetudinariis, iis omnibus quibuscum colloquantur, peragendum proponant: Religiosorurn vero Institutorum antistites Mensem S. Cordis, ejusque apostolatum, datis literis, suis commendent: Magistri eundem Mensem et in scholis suis peragant, et in alumnorum familiis peragendum curent: Matres apostolatui huic se, filios, amicas familias, et famulos addicant. Optimus prorsus quisque Catholicorum apud amicos et cives, qui aliqua pollent auctoritate, ad hunc finem assequendum nihil intentatum relinquat. Omnes obsecramus, cum B. Margaritae Alacoque verbis concludimus, ut ingentl studio ac fervore Sacro Cordi se mancipent, quam maximam ei glóriám et honorem