Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 4 * » Ouoniam vero, Fratres carissimi, — J monente Ecclesia — „rectori navis, et navigio deferendis eadeni est, vei securitatis ratio, vei communis timoris"plurimum certe utrisque interest, ut mox ad navigationis exordium ex una parte necessitudo illa mutuaque relatio, quae durante itinere inter navis praefectum vectoresque permanere debet, ex altéra vero parte ipsius iti-í neris terminus, leges et conditiones clare et distinctim determinentur. Merito igitur a me postulabitis, ut futurae gubernationis meae figurám vobis per summa saltem lineamenenta adumbrem, seu, ut consilia mea procedendique in iis exequendis modum breviter exponam. Quod primam quaestionem, relationis nempe meae erga Vos fovendae rationem attinet, hoc sapientis monitum assidue prae oculis habebo: „Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsisi Curam illorum habe ... ut laeteris propter illos. 2" Unus ex vobis esse volo; os enim Vestrum et caro vestra sum. 3 Páter, fráter, amicus Vester manere cupio, cujus non cor tantum et anima, sed porta etiam et aures omnibus Vobis quocumque diei hora semper patebunt, ut Vos paterno sinu excipiat, negotia querelasque Vestras audiat, cum flente íleat, cum gaudente gaudeat, dubitanti consilium praebeat, fatiscenti animum addat, omnibus omnia fieri et omnes salvos facere studeat. Cum S. Augustino enim sentio et dico: „Quidvolo? Quid desidero ? quid cupio ? quare loquor ? quare hic sedeo? quare vivo? nisi hac intentione, ut cum Christo simul vivamus ? Cupiditas mea est; honor meus iste est; glória mea ista est . . . Nolo salvus esse sine vobis." 4 Ad humilem hanc charitatem monet me etiam S. Gregorius M. dum ait: „Cuncti 1 Pontif. Rom. De Ordin. Presb. » Eccli. 32,1-3. * II. Reg. 5, 1. 4 S. Aug. Serm. 17. alias 28. inter hotnil. 50. qui praesunt, non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis nec praeesse se hominibus gaudeant, sed prodesse."' Et rursus: „Episcopi cujusque indumenti honor, humilitas atque justitia est." 6 Quoad secundam vero quaestionem, quae gubernationis meae consilium et proximum finem respicit, cum SS. D. N. Pio PP. X. fiducialiter respondeo: „in gerendo pontificatu hoc unum declaramus propositum esse Nobis instaurare omnia in Christo ut videlicet sit omnia et in omnibus Christus.. . 8 Unde si qui symbolum a Nobis expetant, quod voluntatem animi patefaciat; hoc unum dabimus semper: Instaurare omnia in Christo." 9 Ad hoc faciendum me ipse summus Pontifex monet, dum ita episcopos alloquitur : 10 „Nos profecto haec Nobis, Dei nutui obsequentes, in pontificatu prosequenda proponimus, ac pro virili parte prosequemur. Vestrum autem erit, Venerabiles Fratres, sanctitate, scientia, agendorum usu, studio cum primis divinae gloriae, industriis Nostris obsecundare; nihil aliud spectantes praeterquam ut in omnibus formetur Christus. u U Quum autem nemo dare possit, quod ipse non habét, suapte patet prius in nobismet ipsis Christum formandum esse, si eum in aliis formare, atque familiis ipsique societati humanae restituere voluerimus. Ideo B. Joannes Vianney parochus vici Ars, quem SS. D. N. gloriose regnans Pius PP. X. nuper beatorum coelitum catalogo adscripsit et patronum parochorum Galliae constituit, ad suum episcopum dicere solebat: „Si Amplitúdó Tua dioecesim suam convertere desiderat, faciat ex parochis suis sanctos." 1 2 Ante omnia nos ipsi sancti esse debemus, si alios sanctificare intendimus. Hic vero sanctitatis 6 S. Greg. M. Reg. Past. II. 6. 8 Id. Epist. 110. ad Syagr. lib. VII. indict. 2. cap. cx. 7 Ephes. 1, 10. 8 Coloss. 3, 11. 9 Encycl. aditialis supra citata. 1 0 L. e. 1 1 Gal. 4. 19. 1 3 Monnin, Le Curé d'Ars. ed. 9. tome II. ch. 9. pag. 196.