Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 63 — quaestionem praedictam huic Sacro Ordini examinandam ac definiendam commisit. Sacra igitur Concilii Congregatio in plenariis Comitiis diei 16 mensis Dec. 1905 hanc rem ad examen accuratissimum revocavit, et rationibus hinc inde adductis sedula maturitate perpensis, ea quae sequuntur statuit ac declaravit: 1-o. Communio frequens et quotidiana, utpote a Christo Domino et a Catholica Ecclesia optatissima, omnibus Christifidelibus cujusvis ordinis aut conditionis pateat; ita ut nemo, qui in statu gratiae sit et cum recta piaque mente ad s. mensam accedat, prohiberi ab ea possit. 2-o. Recta autem mens in eo est, ut qui ad sacram mensam accedit non usui, aut vanitati, aut humanis rationibus indulgeat, sed Dei placito satisfacere velit, ei arctius caritate conjungi, ac divino illo pharmaco suis infirmitatibus ac defectibus occurrere. 3-o. Etsi quam maximé expediat ut frequenti et quotidiana Communione utentes, venialibus peccatis, saltem plene deliberatis, eorumque affectu sint expertes, sufficit nihilominus ut culpis mortalibus vacent, cum proposito se nunquam in posterum peccaturos: quo sincero animi proposito, fieri non potest quin quotidie communicantes a peccatis etiam venialibus, ab eorumque affectu sensim se expediant. 1 4-o. Cum vero Sacramenta Novae Legis, etsi effectum suum ex opere operato sortiantur, majorem tamen producant effectum quo majores dispositiones in iis suscipiendis adhibeantur, idcirco curandum est ut sedula ad sacram Communionem praeparatio antecedat, et congrua gratiarum actio inde sequatur, juxta uniuscujusque vires, conditionem ac officia. 1 Ita docent S. Augustinus (epist. 118, cap. 3), S. Ambrosius (De sacram., lib. 4, cap. 6), S. Cyprianus (De Orat. Dom. 18), S. Beda (in ep. ad Cor., cap. 11), S. Thomas (Summ. Theol., part. 3. q. 79, art. 8) etc. (N. R.). 5-o. Ut frequens et quotidiana Communio majori prudentia fiat uberiorique merítő augeatur, oportet ut Confessarii consilium intercedat. Caveant tamen Confessarii ne a frequenti seu quotidiana Communione quemquam avertant, qui in statu gratiae reperiatur et recta mente accedat. 6-o. Cum autem perspicuum sit ex frequenti seu quotidiana S. Eucharistiae sumptione unionem cum Christo augeri, spirituálém vitám uberius ali, animam virtutibus effusius instrui, et aeternae felicitatis pignus vei firmius sumenti donari, idcirco Parochi, Confessarii et concionatores, juxta probatam Catechismi Romani doctrinam (Part. 11, cap. 4, n. 60), christianum populuin ad hunc tam pium ac tam salutarem usum crebris admonitionibus multoque studio cohortentur. 2 7-o. Communio frequens et quotidiana praesertim in religiosis Institutis cujusvis generis promoveatur; pro quibus tamen fir11111111 sit decretum Quemadmodum diei 17 mensis Decembris 1890 a S. Congr. Episcopoi í et Regularium latum. 3 Quam maximé quoque promoveatur in clericorum Seminariis, quorum alumni altaris inhiant servitio; item in aliis christianis omne genus ephebeis. 8-o. Si quae sint Instituta, sive votorum solemnium sive simplicium, quorum 2 Catechisnuis Ronianus (De sacram. Eucli., cap. 4, n. 63) ad rem praescribit: „Parochi partes erunt fideles crebro adhortari, ut quemadmodum corpori in singulos dies alimentum subministrare necessarium putant, ita etiam quotidie hoc sacramento alendae et nutriendae animae curam non abiiciant: neque enim minus spirituali cibo animam, quam naturali corpus indigere perspicuum est. Vehementer autem proderit hoc loco repetere maxima illa et divina beneficia, quae, ut antea demonstratum est, ex Eucharistiae sacramentali communione consequimur. Illa etiam figura erit addenda cum singulis diebus corporis vires manna reficere oportebat: itemque sanctorum Patrum auctoritates, quae frequentem lnijus sacramenti perceptionem magnopere commendant. Neque enim unius Patris Augustini ea fűit sententia: Quotidie peccas, quotidie sume; sed, si quis diligenter attenderit, eumdem omnium Patrum, qui de hac re scripserunt, sensum fuisse, facile comperiet" (N. R.). 3 Cfr. Acta S. Sedis, vol. 23, pag. 505-507, art. 5 et 6 (N. B.).