Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— Oí VIII. Nr. 1233. Indulgentiae et commendatio Missionum. Pins PP. X. Ad futuram rei memóriáin. Coelestium munerum thesauros, quorum dispensatores Nos esse voluit Altissimus, cum ad Catholicae Religionis incrementum et animarum salutem profuturos speramus, libenter elargimur. Cum itaque sicut Nobis exponi fecit Venerabilis Fráter modernus Fpiscopus Julius ipse nonnullos Presbyteros saeculares seu de superioru-m suorum licentia regulares in diversa loca suae Dioecesis Colocensis et Bacsiensis ad procurandam fidelium salutem mittere intendat. Nos ejusdem moderni Episcopi zelum et vigilantiam plurimum in Domino commendantes ac eorundem Presbyterorum saecularium vei regularium illorumque ad quos ipsi mittentur devotionem confovere atque augere cupientes omnibus singulis Presbyteris praedictis ac aliis utriusque sexus Christifidelibus ad quos mittendi accesserint, Nostram et Apostolicam Benedictionem perpraesentesimpertimur eisdemque vere poenitentibus et confessis ac S. Communione refectis, qui pro S. Romanae Ecclesiae exaltatione, Principum Christianorum unione, infidelium conversione et haeresum extirpatione, prout unicuique suggeret devotio, pios ad Deum preces effuderint, et dummodo ultra medietatem temporis, quo Missiones perduraverint, devote eisdem interfuerint, plenariam una vice dumtaxat tempore uniuscujusque Missionis omniura peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domini concedimus. Praesentibus ad Septennium valituris. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam inpressis manu alicujus Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica diLITT. CIRC. 1906. gnitate constitutae munitiseadem prorsusfides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XII. Decembris MCMV. Pontificatus Nostri Anno Tertio. Pro Dno Card. Macchi. Nicolaus Mari ni. Benignam S. Sedis Apostolicae gratiam et indulgentiam grato animo publicans libentissime utor jucunda hac occasione, ut dilecto Clero meo curato rem ss. Missionum popularium quam impensissime commendem. Dici vix potest, quanta emolumenta spiritualia e validissimo hocce curae pastoralis adminiculo in singulas parochias, imo integram dioecesim redundent. Tempore SS. missionum enim maximé verificantur verba Psalmistae: „Emittes Spiritum Tuum et creabuntur: et renovabis faciem terrae." (Ps. 103, 30.) Tunc enim misericors Dominus cor mundum creat in plurimis peccatoribus et spiritum rectum innovat in visceribus eorum. Et quis enarrare posset multiplices illas et prorsus extraordinarias gratias, quas Deus occasione SS. Missionum elargiri soleat. Quot conversiones factae, quot odia reconciliata, quot scandala sublata, quot damna reparata, quot divortia sanata, quot lites compositae, quot vitia exstirpata, quot bonae consuetudines introductae, quanta emendatio morum, quantum incrementum pietatis, mutuae charitatis, modestiae et beneficentiae! Quantum solatium pastoris, gaudium parentum, incitamentum juventutis! Quis zelosus animarum pastor tam efficax et salutare sanctificationis animarum remedium ambabus - ut dici sólet — ulnis non amplecteretur. Et si qui tam segnes et desides invenirentur, hos ego per viscera mi8