Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 11 minibus nonnisi eos amando benefacere possimus." 1 Ipse autem Beatus Joannes dicere solebat: „Mundum ille possidebit, qui eum niagis amaverit, suumque amorem ei melius probaverit." 2 Amemus ergo mundum. Non utique mundum malignum et reprobum, sed homines in mundo degentes, licet fragiles, licet peccatis et imperfectionibus onustos, huncque amorem nostrum indefessi zeli pastoralis operibus quam luculentissime demonstremus, juxta illud S. Gregorii M. dictum: „Probatio dilectionis, exhibitio est operis." 3 ' Monnin, 1. c. I. pag. 129. 2 Ibid. 8 Honi. 30. in Evang. ÜÜac porro occasione sequentia in Domino statuo: 1. Ipsa die solemnis inthronizationis meae in cunctis ecclesiis parochialibus sacro solemni praemittatur hymnus Veni Sancte Spiritus cum versiculo et oratione. 2. Eadem die, vei pro re nata Dominica sequenti, de ambone legatur, saltem compendiose, sermo meus aditialis lingua vernacula ad populum directus, cujus exempla lingua hungarica, germanica et illyrica impressa simul cum his dimittuntur. Post sermonis vero lectionem populo fideli in ecclesia praesenti et eatenus breviter instruendo de ipso ambone impertiatur benedictio apostolica, cujus cum indulgentiis plenariis sub consvetis conditionibus impertiendae facultatem SS. D. N. Pius PP. X. cunctis hujus archidioecesis animarum curatoribus in priQuo magis homines sic amaverimus, eo majores de iis victorias reportabimus, eo plures eorum ad Christum convertemus, eo facilius eorum móres et vitám reformabimus, eo certius omnia curae nostrae pastorali commissa in Christo instaurabimus et eo ampliorem nobis in coelo mercedcm comparabimus. Quod Dominus omnibus Vobis per suam gratiam concedere dignetur. „Accendat in nobis Deus ignein sui amoris et flammam aeternae charitatis." Amen. Dátum Coloczae, anno Domini 1906. die 14-a mensis Januarii, testo SS. Nominis Jesu. vata audientia, mihi die 19-a mensis Decembris p. p. clementer concessa benignissime elargiri dignatus est. 3. Per totam octavam in omnibus Missis in hoc archidioecesi celebrandis, exceptis illis de Requiem, sumatur collecta pro episcopo: Deus omnium fidelium, omissá oratione pro Papa. 4. Renovo et confirmo omnia statuta, mandata, decisiones et praescriptiones dioecesanas, quae tempore mortis pie denati praedessoris mei in vigore erant. Praesertim quae indulta et jurisdictiones in generáli respiciunt. 5. Item confirmo cunctas speciales facultates aut jurisdictiones a praedecessore meo aut Vicariis capitularibus stabili modo aut ad certum tempus concessas, donec hae ulteriores exspiraverint.