Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905
Index
— 6 Quamquam illud multo gravius est ministerio Apostolico iniectum vinculum. — Ipsa rei natura clamat, quod diximus, institutionem canonicam, praesertim si ad summum ecclesiastici ordinis gradum danda sit, non posse, salva majestate religionis, cadere in quemquam, nisi qui pro moribus, ingenio, doctrina dignus tam celso munere videatur. Hac obstrictus sanctissima lege, Pontifex non omnes, quos respublica sibi designarit, continuo ad episcopatum promovendos putat; verum probe explorato qualis quisque sit, alios, quos repererit idoneos, assumit, alios, quos minus, relinquit silicet: admonitamque de consilio suo rempublicam rogat, ut pro illis quidem legitime incepta perficere, his vero sufficere meliores velit. Hujusmodi consuetudinem Apostolica Sedes usque ad nostram memóriám tenuit sine offensione, quamdiu utriusque potestatis concordia stetit incolumis. Quid autem dudum respublica? Negat jus esse Pontifici repudiare quemquam ex iis, quos ipsa nominavisset; nominatos recipi promiscue vult omnes; propterea obstinat non ante sinere eos, qui probati sint Ecclesiae, canonice institui, quam qui repulsam ab ipsa tulerint, iidem probationem ferant. Jamvero usque eo extendere vim nominandi, ut facultas, concessu Pontificis facta reipublicae, nativum et sacrosanctum Ecclesiae jus elidat perscrutandi utrum qui nominati sint, digni sint, hoc profecto non est interpretari pactum, sed subvertere: contendere autem ut, si qui praetereantur, ne aliis quidem canonica institutio detur, huc recidit admodum, nullos velle posthac constitui Episcopos in Gallia. Quod denique ad eam attinet conventionis partém, qua honestae clericorum sustentationi consultum est, num ipsam servat Respublica, quum Episcopis aliisque sacrorum administris, nulla habita quaestione aut judicio, inauditis et indefensis, quod saepissime usuvenire nostis, legitimum victum, ad libidinem suam, detrahit? Atqui non foederis tantum hic lex, sed justitiae perfringitur. Neque enirn civitas in eo, quod istiusmodi alimenta ministrat, putanda est voluntate gratificari Ecclesiae, verum portionem nec ita magnam, debiti exsolvere. Aegre induximus animum, Venerabiles Fratres, haec memoratu audituque tam tristia dicendo persequi. Nam moerorem, quem ex rebus Gallicis gravem patimur, etsi levari, communicando vobiscum, intelligebamus posse, maluissemus tamen silentio premere; etiam ob eam rem, ne tot pientissimis Ecclesiae filiis, quos in Gallia numeramus, aegritudinis morsum querimonia communis Parentis exacueret. Verumtamen jura sanctissima Ecclesiae improbe violata, ac dignitas praesertim Apostolicae Sedis alieno notata crimine, prorsus a Nobis expostulationem injuriarum publicam requirebant. Idque praestitimus, nullo cum acerbitatis sensu adversus quemquam paterna certe cum voluntate erga gentem Gallicam; in qua quidem diligenda Nos quod ceteroqui non potest esse dubium, Decessorum Nostrorum nulli concedimus. Enimvero sperandum non est, fore ut institutarum contra Ecclesiam rerum cursus consistat. Quaedam his ipsis diebus eventa certissimum fecere indicium, eos qui ad gubernacula sedent Reipublicae, sic esse in rem catholicam animatos, ut ultima sint brevi metuenda. —- Omnino, dum Sedis Apostolicae documenta non obscure loquuntur professionem christianae sapientiae amice posse cum Reipublicae forma consistere, ii contra affirmare velle videntur, Rempublicam, quali nunc utitur Gallia, ejusmodi esse naturae, ut nullum habere possit cum christiana religione commercium: id quod dupliciter Gallos calumniose petit, ut catholicos nimirum et cives. - — At eveniant licet quantumvis aspera; nequaquam Nos aut imparatos ofíendent aut pavidos, quos Christi