Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

76 — 3996. sz. Az alkohol­ellenes mun­kálkodás s a budapesti nemzetközi alkoholellenes kongresszus ajánltatik. officiis admoneat, salubriter corripiat, ad potiora hortetur atque urgeat. Quamobrem nihil tani proderit quam longe e strepitu et agitatione communis vitae secedere; quippe animae ad Spiritus Sancti accipienda munera quies est amicissima: Ducarn eam in soli­tudinem et loquar ad cor ejus. (OSEAS II, 14.) Equidem non intelligimus sacerdolem ullum posse reperiri, qui in tantis difficul­tatibus, niolestiis periculisque collocatus non tamen sentiat subinde ex intervallo requi­rendum sibi esse praesidium, quod spiritualia, quae dicuntur, exercitia suppeditant. ^tqui videmus haec ipsa ab iis quidem, quorum est actio vitae munerisque commendabilior, cupide expeti accurateque frequentari, ab aliis vero, utinam paucis, ita negligi, ut mi­nimo aestimari videantur. Quid? Mercator quivis, cui sunt sua negotia cordi, diligenter quotidie, diligentius quotannis acceptorum et expensorum rationes computabit; sacerdos autem quispiam curatorque animarum, qui quum Dei negotia administret, Deo dis­trictam rationem redditurus est, non se colligens aliquando aequa judicii lance ponde­rabit hinc ofhcia sua, hinc facta, atque dispiciet, utrum vocationi suae congruat, an penitus discrepet ? Imploranda quidem est divina benignitas, ut omnibus ad unum Clericis per­suadeat hujusce opportunitatem instituti, quod tanta eis affért adjumenta, unde se rite praestent ministros Christi et dispensatores rnysteriorum Dei. Nobis interea, qui in uni­versa gubernanda Ecclesia praecipuam quandam curarum partém huic Almae Urbi debemus, ad temperandam, ut oportet, Romani disciplinam Cleri, visum est praesertim spiritualium exercitiorum morém fovendo dirigere. Quare Sodalibus et e Societate Jesu et a Christi Passione et Vincentianis significavimus, gratum Nobis eos facturos si per unam singulis mensibus hebdomadam (quantum spatii est a vespertinis diei dominici ad matutinas horas proximi Sabbathi) in suo quique asceterio urbano sacerdotibus navare operám voluissent. Qui Sodales quum paratissimos responderint sese esse Nostris obsequi votis, jam tuum erit, Dilecte Fili Xoster, usque ab initio appetentis anni oppor­tuna praescribere, ut quotquot Romae, praeter religiosas familias, sacerdotes nume­rantur, omnes nullo cuiquam suffragante privilegio, spiritualibus exercitiis in aliquo e ternis asceteriis, quae dicta sunt, saltem tertio quoque anno vacent. Dubitandum minimé est, quin ejusmodi praescriptiones universi omnes, ad quos datae erunt, magna cum voluntate studeant períicere atque hoc ipso consolari Nos, qui quidem ad propositum, quod necessitatibus temporum adducti urgemus, in­staurandi omnia in Christo nihil tam valere arbitramur, quam recta studia et exempla Clericorum. - Auspicem divinorum munerum benevolentiaeque Nostrae testem tibi, Dilecte Fili Xoster Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum die XXVII. Decembris MDCCCCIV, Pontificatus Nostri secundo. pius pp. X. Coloczae, 9. Aug. 1905. IVTidőn a „Nemzetközi Katholikus Alkoholellenes Egyesület"-nek, úgyszintén a ma­gyarországi katholikus egyesületek országos szövetségének a Budapesten a következő szeptember 11 -16-ig tartandó X. nemzetközi alkoholellenes kongresszusra vonatkozó kérelmeit az alábbiakban a T. Cz. Papság szíves figyelmébe ajánlom, egyúttal meg­jegyzem, hogy a fenti kérelmek kapcsán, úgyszintén a mult évi október 19-én és 20-án tartott püspökkari tanácskozmány határozatából kifolyólag az alkoholellenes törekvé-

Next

/
Thumbnails
Contents