Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

— 3 — II. Venerabiles Fratres! Duplicem nostis, ob causam amplissimum Collegium vestrum ad Nos convoca­vimus, ut de duobus Beatis viris in Sanctorum album rite referendis, simulque de novis creandis Episcopis hodierno die vobiscum ageremus. Utraque res cum sane magna, tum laeta atque jucunda: verum haud opportuna laetitiae sunt adjuncta temporum. Nam praeter calamitosissimum belli incendium, quo plures jam menses Orientis extrema fla­grant, quod quidem Nos, qua sumus et esse debemus in homines universos caritate paterna, supplices obsecramus Deum ut restingui celeriter velit, propriora etiam quaedam sunt quae aegritudinem Nobis efficiant. Etenim a contemplanda christianarum excellentia virtutum divertere mentem cogimur ad ingentem hominum multitudinem, qui vix aliquam christiani nominis umbram retinent; quumque gestit Nobis animus, quod pastores bonos viduatis dare ecclesiis multis possumus, simul vehementer dolet, quod aliarum, nec ita paucarum, viduitati consulere jam nimium diu prohibemur. Facile intelligitis nationem hoc loco spectari eam quae, quum sit inter catholicas nobilissima, tamen alienis a religione studiis multorum commovetur jamdudum et jactatur miserrime. Scilicet eo processit ibi malarum rerum audacia, ut e domiciliis disciplinarum aulisque judiciorum simulacrum Ejus, qui unus est Magister aeternusque hominum Judex exturbatum publice fuerit. In multis autem incommodis, quae ibidem Ecclesiam premunt hoc in primis grave conquerimur, impedimenta omne genus inferri cooptationi Episco­porum: nisi quod graviora quoque agitari consilia videmus. Jamvero hujus tantae of­fensionis idoneam causam frustra quaeras praeter illám, quam modo attigimus: nam quae in Apostolicam Sedem coniicitur criminatio, non ipsam in conditionibus pactis mansisse, ea quidem quantum ab honesto, tantum distat a vero. Hanc porro propulsare calumniae labem in conspectu vestro, Venerabiles Fratres, necessarium ducimus, antequam ad ea, quae proposita sunt, accedamus. Nonnulla memoramus ignota nemini. Superiore ineunte saeculo, quum teterrima novarum rerum procella, quae in Galliam incubuerat, veteri disciplina civitatis eversa, avitam late religionem aftlixisset, Decessor Noster inclytae memoriae Pius VII. et mode­ratores reipublicae, ille quidem salutis animarum divinaeque gloriae causa sollicitus, hi vero ut stabilitatem rebus ex religione quaererent, icto inter se foedere, pactionem fecerunt, quae ad sarcienda Ecclesiae gallicae damna, eamque in posterum tutela legum muniendam pertineret. Ad pactum conventum autem accessere deinceps solo civilis potes­tatis arbitrio organici qui vocantur articuli; at contra accessionem ejusmodi non modo Pius repugnavit re recenti, sed qui consequuti sunt Romani Pontifices, oblata sibi oportu­nitate, praesertim quum eorum vis articulorum urgeretur, acerrime restiterunt. Idque jure optimo, si quidem harum natura legum consideretur: legum, inquimus, non pac­torum; quippe consensio Pontificum nulla unquam intercessit. Igitur hae leges nequa­quam publicam securitatem spectant, de quo genere cautum erat in primo pactionis LITT. CIRC. 1905. 2 Nr. 219. Allocutio SS. D. N. Pii PP. X. ad Emi­nentissimos Patres purpuratos in consistorio secreto die 14.Nov.1904. celebrato.

Next

/
Thumbnails
Contents