Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

litatis promovendos. Quum autem hujusmodi cura missarum intentionibus agendi ratio cum sapientissimo S. Congregationis Concilii de dato 11. Maji 1904. decreto, quod „Ut debita" incipit (cf. Litt. Circul. 1904. pag. 127.) non conveniret, nominatim juxta punctum decreti 9-um quod omne vei minimum abusuum periculum praecavere intendit, admitti ab initio hujus anni non posset amplius: Ordinariatus humillimis precibus accessit ad S. Sedem Apostolicam, quae praxim commodiorem, in archidioecesi usque ad anni elapsi finem vigentem, non obstante decreto generáli, speciali privilegio con­cedere seu ratihabere pro futuro dignaretur. Verum S. Sedi Apostolicae hujusmodi privilégium concedere et decretum tanti momenti relaxare consultum visum non est, sicut litterae Emmi Dni Cardinalis Prae­fecti ejusdem vS. Congnis Concilii ad me ddto 7. Jan. a. c. ad me datae heic monstrant. Reverendissime Domine! Quamvis finis associationis ad cultum SSmi Sacramenti sit optimus, et eadem associatio omni commendatione digna sit; tamen ad ejus conservationem videtur neces­sarium non esse remedium propositum, quod plurima incommoda secumfert, quibus obviandis salutare decretum diei 11. Maji 1904. editum est. Missae itaque a Curia episcopali tribuantur directe sacerdotibus cum sua elee­mosyna. Et hi quum sint congruo stipendio provisi, non abnuent certe contribuere pro cultu SSmi Sacramenti in quantum valeant, si christiano et ecclesiastico spiritu informati sint, et si ad id opportune excitentur. Haec in responsionem ad Tuas litteras diei 10. Decembris p. p. habeas. Interim vale. Romae, 7. Januarii 1905. Tui stud: f VINCENTIUS Card. Ep. PRAENEST. Praef. C. DE LAI Secret. Quae quum ita sint, quid facto sit opus, dubium non est. Erit nempe ratio agendi in posterum haec: director sodalitatis altaris medio officio archidioecesano dis­trictibus vicearchidiaconalibus tabellas — sic ut hucusque faciebat — dimittet, in quibus, quisquis rem cordi habét, significabit, quot missas et quando paratus sit in emolumentum sodalitatis persolvere. Postquam tabellares relationes in officium archi­dioecesanum pervenerint, cuilibet semet insinuanti totidem missarum intentiones ab eodem officio una cum stipendio mittentur, quantarum onus in se suscepit. Quibus acceptis, benefactor sacerdos stipendium mox ad directorem sodalitatis mittet. Manifestum igitur est, nihil pláne ex nova hac agendi ratione aliud novi oneris incumbere benefactoribus, nisi ut stipendium missarum susceptarum per assignationem postalem directori sodalitatis transponere debeant. Onus sane adeo exiguum, propter quod timendum merito non sit, ne pia Ven. et Hon. Cleri munificentia languescat. Firma itaque spes manet, ut qui annue 1300—1350 missarum stipendia resignabant sodalitati, consideratis magnis, quae supra memorata sunt, emolumentis spiritualibus, munificentiá suá fines sodalitatis gloriamque Jesu eucharistici promovere abhinc quo­que minimé desinant. Coloczae, 27. Mart. 1905.

Next

/
Thumbnails
Contents