Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905
Index
— 15 — X IV. BImVE BEATIETCATI0N1S SERVORUM DEI MARCI CRISINI CANONICI STRIGONIENSIS STEPHANI PONGRACZII ET MELCHIORIS GRODECZII E SOC. JESU IN HUNGARIA MARTYRUM. PILTS PAPA X. AD PERPETUAM REI MEMÓRIÁM. De fortissimis Hieromartyribus verba facturis obversantur Nobis animo quae olim Paulus et Timotheus conscripsere Philippensibus suis „ Vobis donatum est pro Christo non solum ut in eo credatis, sed ut etiam pro eo patiamini." Quod quidem beneficium largitus est Deus tribus lectissiniis viris, qui sunt Marcus Stephanus Crisinus Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis Canonicus, Stephanus Pongraczius et Melchior Grodeczius e Societate Jesu, quorum res praeclare gestas et effusam pro Christo vitám commemorandas suscipimus, ne desint catholicis viris in hisce adversis Ecclesiae temporibus inclyta íidei et fortitudinis exempla quae possint, si res postulet, imitari. Marcus Stephanus Crisinus, Crisii natus est in Liburnia nobili genere, qui partum a majoribus decus suarum virtutum laude provexit. De príma ejus pueritia id constat ex toto corporis habitu egregiam animi indolem emicuisse. Illud quoque memoriae proditum eum vix trimum puellulum mirilico amore prosequutum fuisse coelestem matrem Mariam eamque deinceps semper in trepidis rebus ac praecipue in crudelissimae mortis agone coníidenter invocasse. Paulo grandior íactus et in Collegium Ferdinandaeum adscitus quae a parentibus virtutum documenta exceperat moribus ad modestiam compositis constanter expressit et in Congregationem Marianam protinus adscriptus nova et eximia in Beatam Virginem pietatis exempla dedit. Specimen etiam sane optimum ingenii praebuit in scholis, ubi sedulitate et industria aequalibus praeluxit; adeo ut in philosophia et physica magister fuerit renunciatus. Cum vero se divino quodam instinctu ad sacerdotium sentiret impelli, re cum sapientibus viris communicata, de pientissimorum i Nr. 535. Breve beatificationis servorum Dei Martyrum Cassoviensium. LITT. CIRC. 1905. 4