Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

— 139 -­XXIV. Qui quidem accepto certo clementissimae notninationis meae episcopi Szatmáriensis nuncio, munere vicarii capitularis me abdicare non moratus idem officium rogatu Vene­rabilis Capituli Metropolitani adhuc retinebam, eidem nunc oneri ferendo me tot novis curis occupatum imparem pláne me profitens gubernacula archidioeceseos manibus Ejusdem Venerabilis Capituli die hodierna denuo reddendum esse censui. Quum itaque almae huic archidioecesi Vobisque Venerabiles et Honorabiles Fratres haud quidem siccis oculis valedico, magnopere peccare mihi viderer, nisi ma­ximas gratias agerem pro tot aestimatissimis benevolentiae signis, quae a Vobis tum in munere meo vicariali, tum ante, non sine magnó solamine neque non obstantibus meis defectibus, ultra quam merui semper experiebar. In hoc enim sane Vestra posita erat semper eritque vis atque fortitudo: in qui­busvis superioribus voluntatem Dei considerare atque in omnibus quae justa sunt, Ordinario Vestro infucatá pietate esse devotos. Hunc pro Vestra Vestraeque archidioeceseos glória et salute, hunc pro supe­riorum Vestrorum solamine pergite servare animum, quive amplectentem Vos corde fratrem discedentem piá memoriá sacrisque orationibus comitari velitis, iterum iterum­que valete. Coloczae, 10. Nov. 1905. Nr. 5337. Adalbertus Mayer eppus nominatus Szatmáriensis valedicit archidioecesi. Adalbertus JVIayer, benigne nominatus eppus Szatmáriensis. JVtagno sane nobis est honori clementissima illa electio, quá Sua Sacratissima Caes. et Reg. Apostolica Majestas Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum Adalbertum Mayer, Vicarium nostrum Capitularem, ad sedem episcopalem Szatmáriensem promovit; magnó tamen aeque damno est, illustrem adeo virum, de archidioecesi tam bene me­ritum, perdidisse. Quae quidem in collegio nostro Eidem Illustrissimo Domino satis, ut par est, exposuimus. Quumque de substituendo semet abdicanti vicario capitulari deliberandum nobis esset, hodie juxta sacros canones rite adunati Illustrissimum Domi­num Tiburtium Boromisza, Praelatum Suae Sanctitatis Domesticum, Canonicum Cus­todem, unanimi suffragio elegimus. Quod P. T. Clero heic annuntiamus, ut Eidem Illustrissimo Domino, Vicario nostro, uti Ordinario, quivis debitam reverentiam et obe­dientiam praestare noverit ac teneatur. Coloczae, 10. Nov. 1905. Nr. 5338. Vicarius Capitularis. Capitulum JVIetropolitanum. LITT. CIRC. 1905. 24

Next

/
Thumbnails
Contents