Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905
Index
— 130 — I. Ut praefata Societas etiam in posterum quasvis Missas accipere possit, etiam si praevideat futurum esse ut per suos sacerdotes eas celebrare nequeat. II. Ut obligationibus S. Missarum infra tres menses satisfacere possit, exceptis urgentibus et iis quas accepit statim persolvendas. III. Ut attestatio Missarum acceptarum, licet nondum persolutarum, a Societate scripto data, Societatem ipsam ab omni obligatione coram Deo et Ecclesia relevet. IV. Denique supplicat idem humilis Orator ut Societas stipendiorum Missarum partém aliquam a Sancta Sede statuendam in utilitatem Collegii Mariani Romani ejusdem Societatis retinere possit. Die 27. Februarii 1905. S. Congregatio Concilii- Tridentini Interpres, vigore facultatum a SSmo Dno Nostro Pio PP. X. sibi tributarum, propositis dubiis ita respondendum censuit: Ad I. Affirmative, vetita tamen stúdiósa collectione, ita nempe ut accipere possit Missas sponte oblatas, minimé vero ab Episcopis aut sacerdotibus eas quaerere. Ad II. Pro gratia juxta petita. Ad III. Pro Missis S. Sedi, Episcopis dioecesanis aut Superioribus Generalibus Ordinum seu Congregationum Religiosarum datis, affirmative. Pro Missis privatis sacerdotibus commissis, negative, et servetur dispositio Decreti „de Observandis". Ad IV*. Pro gratia retinendi duo pro singulis centenis. Praesentibus ad quinquennium valituris. — Vincentius Card. Ep. Praenest., Praefectus, Gajetanus de Lai Secretarius. II. Beatissime Páter, Episcopus S. Deodati ad pedes Sanctitatis Vestrae provulutus humillime exponit: I. Mos invaluit in sua dioecesi ut Vicarii apud parochos in domo curiali degentes pensionem non argento exsolvant, sed Missae suae quotidianae, sive lectae sive cantatae, eleemosynam parocho dimittant. Quaeritur utrum mos ille licité possit retineri. II. Vigore plurium Indultorum idem Episcopus Orator concedere potest sacerdotibus suae dioecesis facultatem recipiendi eleemosynam vei pro secunda Missa, vei pro Missis dierum festorum in Gallia suppressorum, dummodo supradicta eleemosyna pro suae dioecesis operibus piis applicetur. Porro vestigiis trium suorum antecessorum inhaerens idem Orator Episcopus concessit sacerdotibus, ut quaecumque sit eleemosynae quantitas, ad Cancellariam episcopalem non mittatur nisi eleemosyna synodalis, idest Lib. P50. Quaeritur an haec Episcopi concessio sit legitima. Die 27. Februarii 1905. S. Concilii Congregatio Tridentini Interpres, propositis dubiis ita respondendum censuit: Ad. I. Affirmative, dummodo et quousque excessus in modo aut alius abusus non oriatur, super quo Ordinarii érit vigiJare. Ad. II. Negative. — Vincentius Card. Ep. Praenest., Praefectus. Cajetanus de Lai, Secretarius. III. Beatissime Páter, Archiepiscopus Leopoliensis Ruthenorum relate ad Decretum S. C. Concilii diei 11. Maji 1904. quoad Missas manuales, humiliter petit solutionem sequentium dubiorum: