Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 3 — II. Pro notitia in sequentibus communico cum Venerabili Clero decretum, quod in negotio beatificationis trium Martyrum Cassoviensium ad manus sumsi. DECRETUM STRIGONIEN. SEU CASSOVIEN. BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII VENERABILIUM SERVORUM DEI MAECI CEISINI CANONICI STRIGONIENSIS STEPHANI PONGRACZ MELCHIORI8 GRODECZ SACERDOTUM E SOCIETATE IESU. SUPER DUBIO „An constet de martyrio eiusque causa, itemque de signis seu miraculis martyrium ipsum illustrantibus in casu et ad effectum de quo agitur." Effusus diu lateque Christi martyrum sanguis tam illustrem Ecclesiae históriám comparavit, ut huic aemulae caelestis Hierusalem commode possint verba regii vatis aptari: „Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei. u Dum vero, ut habét Augustinus, „sanguine martyrum suorum Ecclesiae corpus ornatur(Serm. 41. de Pass. Bom.) recor­datio illa invictae fortitudinis atque constantiae ad fldem roborandam, ad fovendam pietatem mire conducit, excitatque memóriám Paulinae sententiae: „non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram glóriám quae revelabitur in nobis." Eorum ingenti numero, unde admirabilis huiusmodi história coalescit, tres hodie adiiciuntur, Cassoviae ab haereticis in ódium religionis perempti anno MDCXIX. Sunt autem hi MARCUS CRISINUS canonicus Strigoniensis, STEPHANUS- PONGRACZIUS et MELCHIOR GRODECZIUS, ambo sacerdotes e Societate Iesu. MARCUS CRISINUS, Romae olim Collegii Germanici alumnus, deinde in Graecensi Academia philosophiae doctor, vitae modestia, gravitate morum et studio religionis eluxit. Is, quum aliquot annos Strigoniensi Seminario magna eruditionis et virtutis laude praefuisset, in Canonicorum eius loci collegium adscitus est. Inde dimis­sus, ut Seminarii Hungarici curam susciperet, quum in id negotii diligentissime incumberet, nactus est occasionem martyrii ex Germanico bello ab haereticis excitato saeculo XVII, atque adeo ex Bohemica illa perduellione anni MDCXVIII, quae brevi Moraviam, Lusatiam, Silesiam,Hungáriám, ipsamque Austriam in periidiae societatem traxit. Ineunte niense Septembri anni MDCXVIII, quum percrebruisset rumor imminere Cassoviae copias haereticorum, horumque excitata factio in seditionem erumperet, divexans maximé sacerdotes, Marcus Crisinus accessit patribus Stephano Pongraczio Hungaro et Melchiori Grodeczio Silesio, quos regius ille dux una cum Cassoviensibus LITT. CIRC. 1904. 2 Nr. 417. Decretum in negotio beati­ficationis trium Martyrum Cassovien­sium.

Next

/
Thumbnails
Contents