Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 28 Ergo omnes isti et quicunque alii pie vixerunt, prae oculis habebant illud Ecclesiastici: „In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis;" 1 atque illud Divini Salvatoris: „Vigilate ergo, quia nescitis, qua hora Dominus vester venturus sit." 2 Certe fuerunt multo prudentiores isti, quam illi, qui finitá vitá sic ingemiscunt: „Ergo erravimus . . . et sol intelligentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles; viam autem Dornini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa, tamquam nuncius percurrens et tamquam navis, quae pertransit íluctuantem aquam: cujus, cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus: aut tamquam avis, cujus nullum invenitur argumentum itineris; sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius; aut tamquam sagitta emissa is locum destinatum: divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: sic et nos nati continuo desivimus esse: et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus." 3 Ecquid etiam nos a meditatione mortis retineat ? Verum quidem est, gaudia mundi memoriá mortis multum turbari et reddi amara; et hac ipsa de causa memóriám mor­tis delere vellent multi. „O mors, quam amara est memória tua pacem habenti in sub­stantiis suis." 4 At nobis hoc ipsum utile est ac necessarium, ut gaudia mundi, mor­tem cogitantibus, insipida reddantur, quo fiat ut dociles sequamur monitum S. Joannis Apostoli nobis inclamantis: „Xolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt." 5 Et re quidem vera videmus, quanta mortem cum promtitudine expectabant Sancti, qualive ferventi cum desiderio ad illum ferebantur. Nota sunt suavissima eorum in aegritudine praecipue emissa suspicia, quae non sunt nisi jucundissima echo verborum S. Pauli, quibus ad coelum aspirabat: „desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo." 6 Quid namque mors est filiis Dei ? „Mors nihil aliud est, quam pere­grinationis terminus, finis miseriae, laborum meta, exilii limes, janua patriae, nativitas vitae, princípium beatitudinis, primitiae praemiorum." 7 Ideo jam Seneca, gravis ille paganus philosophus „Nunquam — inquit •— magnis ingeniis chara in corpore mora est: exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias ferunt, vagi per omne sublime, et ex alto assueti humana despicere." 8 „Itaque" Venerabiles Fratres Filiique in Christo Dilectissimi „consolemini invi­cem in verbis istis." 9 Meditatio mortis vitám nostram nequaquam afficit miserabili et taediosa quadam aegritudine, qua lilii mundi passim languent; imo animos inter per­turbatas humanae vitae vicissitudines spe futurorum bonorum mire erigit et solatur, juxta illud Psalmistae: „Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas." 1 0 Sed quid jam de tempore dicam, quando gravis corporis infirmitas mortem prae foribus esse annuntiat ? Sit tunc prima cura nostra: Lominum cum amore suscipere. Omnia congrue disponamus, ut sacrum viaticum tempestive et magnó cum honore ad nos deferatur, atque Jesum eucharisticum, unicum sacerdotis solatium, animo contrito 1 Eccli. VII. 40. 2 Matth. XXIV. 42. 5 I. Jo. II. 15. 6 Philip. I. 23. 8 De Consolat. ad Martiam, c. 23. 3 Sap. V. 6 13. 4 Eccli. XLI. 1. 1 Petr. Bless., Epist. 177. ad Régin, quandam. 9 I. Thess. IV. 17. » Ps. XXXIX. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents