Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
20 siastica dignitate constitutae praeraunitis, eadem prorsus adhibeatur fides quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die VII. Decembris MCMIII. Pontificatus Nostri Anno Primo. L. f S. ALOIS. Card. MACCHI. Piissimae Sanctissimi Domini Nostri intentioni satisfacturus, populoque lideli ad indulgentias in supra allegato, Brevi Apostolico recencitas lucrandi occasionem praebiturus pro integro anno currenti — memoriae dogmatis de Immaculata Conceptione B. V. Mariae ante lustra decetn solemniter promulgati, sacro; respectu habito etiam ad benignum indultum SS. D. N. Pii PP. X. die 1-t-a Augusti 1903. editum et in nostris litteris circularibus dioecesanis die 6-a Octobris ejusdem anni sub Nro 5838. publicatum sequentia in Domino praescribo :. a) Per totum hunc annum die 8-a cujusvis mensis, vei, si adjuncta magis suadent, Dominica eam immediate sequenti in qualibet ecclesia vei oratorio publico post missam principalem, (cui juventus scholaris populusque fidelis interesse sólet,) recitentur publice preces infra positae. b) Missa vero iisdem diebus juxta idem indultum apostolicum celebretur haec unica votiva de Immaculata Conceptione cuin cantu, nisi eam ob adjuncta lectam esse oporteat. - Quum vero Missa haec privilegia habeat eadem, quae competunt Missae votivae de SS. Corde Jesu pro prima feria VI. cujuscumque mensis, dicatur eadem — ut habét indultum — cum Glória, Credo et unica oratione, dummodo non occurrat festum duplex I. cl., aut Domica item I. cl. vei aliquod festum ejusdem B. V. Mariae, aut feria, vigília vei octava ex privilegiatis, in quibus solummodo commemoratio tieri poterit per orationem Missae votivae post orationem Missae de die sub unica conclusione. Insuper in iisdem ecclesiis in quibus haec devotio peragitur, in Missis reliquis, praeter memoratam votivam ibidem celebrandis, pro privata celebrantis devotione fieri potest commemoratio Iram. Conceptionis adinstar duplicis simplificati juxta idem indultum servatis in omnibus rubricis. Quod vero preces post Missam recitandas attinet, praemissa trina Salutatione Angelica dicatur: J. Immaculata Conceptio tua Dei Genitrix Virgo. I^r. Gaudium annuntiavit universo mundo. Oremus. Virgo Sanctissima, quae placuisti Domino eiusque Mater effecta es, Immaculata corpore, spiritu, üde et caritate; in hoc jubilaeo solemni dogmaticae definitionis quae Te universo mundo peccati expertum annuntiavit, respice, quaesumus, vultu benigno miseros qui tuum validum implorant patrocinium! — Serpens malignus, in quem prima fűit maledictio pronuntiata, pergit miseros Evae tilios insidiari atque adoriri. Eia, benedicta Mater, Regina et Advocata nostra, quae a primo tuae conceptionis momento, hostis caput contrivisti, suscipe preces, quas tamquam cor unum Tecum conjuncti obsecramus velis ante Dei conspectum exhibere, ut nunquam insidiis quae contra nos struuntur credamus, ita ut omnes ad salutis portum perveniamus, ac inter tot pericula Ecclesia et societas christiana hymnum liberationis, victoriae et pacis iterum canant. Amen. („ Omnibus qui lianc orationem recitabunt largimur, semel in die lucrandam. indulgentiam 300 dierum. — Ex Aedibus Vaticanis 8. Septembris 1903. — Pius PI\ X. UJ