Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

141 XXIX. Quum facultas impertiendae apostolicae in articulo mortis benedictionis a pie denato Archipraesule obtenta (cf. Litt. Circ. 1892. pag. 39.) haud ita sicut reliquae multae facultates (cf. Litt. Circ. 1898. pag. 76. et 89.) ad me derivatae essent, supplex factus sum Sanctissimo Domino Nostro, ut similem facultatem et ipse ad sublevandos in extremo agone laborantes obtinerem. Dum benignissimum Suae Sanctitatis responsum hisce publico: facultatem impertiendae juxta praescriptum in Rituali nostro (pag. 248.) benedictionis omnibus de utroque Clero sacerdotibus, in hac archidioecesi jurisdictione ad audiendas confessiones provisis aut sede vacante per me providendis, concedo seu subdelego, eandem ita cum jurisdictione cohaerere intendens, ut hac (prout apud clerum regularem fit) prolongatá, subdelegationis quoque illius prolongationem comprehendi decernam. Episcopo titulari Tininiensi, Vicario Capitulari Ecclesiae Colocensis et Bacsiensis, Venerabilis Fráter salutem et apostolicam benedictionem. De aeterna animarum salute pro Nostro officio solliciti christifidelibus in extremo mortis articulo constitutis caelestes ecclesiae thesauros abundantius reserare solemus ut ipsi ex divinae miseri­cordiae largitate vitám aeternam facilius consequantur. Jam vero cum tu qui in praesens Vicarii Capitularis Colocensis et Bacsiensis Ecclesiae sede vacante munere fungeris fideles in mortis articulo constitutos adjuvare cupiens a Nobis petieris ut benedictionem apostolicam eisdem per te et per alios presbyteros auctoritate Nostra per te subdele­gandos impertiri possis, Nos hisce votis annuendum censuimus. Quamobrem tibi tua vita naturali durante, servatisque servandis ut iisdem si vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti vei quatenus id facere nequiverint, saltem contriti nomen Jesu ore, si potuerint, sin minus corde devote invocaverint, et mortem tamquam pec­cati stipendium de manu Domini patienti animo susceperint, apostolicam benedictionem Nostro et Romani Pontificis pro tempore existentis nomine cum omnium peccatorum suorum indulgentia et remissione juxta formulám a Benedicto PP. XIV. praescriptam impertiri licité possis et valeas. Praeterea tibi etiam Venerabilis Fráter ut donec ipsum Vicarii Capitularis munus in Dioecesi Colocensi et Bacsiensi obtinueris sacerdotibus tibi benevisis dioecesis ejusdem eamdem facultatem subdelegare possis ac valeas cujus vi ipsi fidelibus in mortis articulo constitutis benedictionem apostolicam impertire queant, dummodo quae superius praescripta sunt rite praestiterint, eadem auctoritate Nostra tribuimus et elargimur. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Dátum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXVII. Septembris MCMIV. Pontificatus Nostri Anno Secundo. Nr. 5694. Facultas impertiendi apóst, bene­dictionem in art. mortis. VENERABILI FRATRI JOANNI MAJOROST, illius sede vacante legitime deputato. Pro Dno Card.: MACCHI. N. MARINI. Coloczae, 2. Oct. 1904. LITT. CIRC. 1904. 29

Next

/
Thumbnails
Contents