Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 135 — XXVII. URBIS ET ORBIS. Ex quo Immaculati Beatae Mariae Virginis Conceptus a f. r. Pio IX. dogmatica definitio solemniter proclamata fűit, ardens efferbuit in Christifldelibus studium prose­quendi singularibus pietatis argumentis Beatissimam Virginem absque originali labe conceptam. Ad id vero studium hoc anno vertente, qui quinquagesimus advenit ab illa solemni definitione, impensius augendum, utque tam auspicatissimi Jubilaei perennis aliqua extet memória, enixae plurium Sacrorum Antistitum, Religiosorum Ordinum Moderatorum, necnon Christifidelium postulationes SSmo Dno Nro Pio Pp. X. delatae sunt, ut sacro indulgentiarum thesauro ditare dignaretur infrascriptas invocationes, quae apud christianum populum in honorem ejusdem Immaculatae Virginis jam frequenta­tissimae evaserunt, videlicet: y. Tota pulchra es, Maria. Tota pulchra es, Maria. Et macula originális non est in Te. Et macula originális non est in Te. Tu glória Jerusalem. Tu laetitia Israél. Tu honorificentia populi nostri. Tu advocata peccatorum. 0 Maria. O Maria. Virgo prudentissima. Ijfc. Mater clementissima. Ora pro nobis. Intercede pro nobis ad Dominum Jesum Christum. In conceptione tua, Virgo, immaculata fuisti. Ijfr. Ora pro nobis Patrem, cujus Filium peperisti. f­J. J. f. Nr. 4846. Indulg. con­ceduntur reci­tantibus invo­cationes in hon. Immacu­latae V. Mariae. ORATIO. Deus, qui per Immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habita­culum praeparasti, quaesumus, ut qui ex morte ejusdem Filii tui praevisa Eam ab omni labe praeservasti: nos quoque mundos, Ejus intercessione, ad Te pervenire con­cedas. Per eundem etc. Porro Sanctitas Sua, quae maximé in votis habét, ut erga Deiparam honor et pietas apud omnes succrescant, hujusmodi postulationibus libentissime annuens, in Audientia habita die 23. Mártii 1904. ab infrascripto Cardinali Praefecto Sacrae Con­gregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, benigne concessit universis LITT. CIRC, 1904. 27

Next

/
Thumbnails
Contents