Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

XXIV. Pensantibus quidem magna, quae in divinis effatis de eleemosyna proferuntur elogia, atque memoribus beneflcentiae, cujus virtute denatus Excellentissinius ac Reverendis­simus Dominus Georgius Császka, Archipraesul noster, in primis fulgebat, sperare quidem nobis licet, animam Ejusdem Excelientissimi Domini, qui vitae commodis vere vix ipse ullis fruebatur, pauperum vero ac miserabilium curam speciali quadam dilec­tione gerebat, animam inquam placidissima dignaque episcopo morte decedentem, receptam jam esse in aeterna sanctorum tabernaeula. Quum tamen inscrutabilia nobis sint iustitiae divinae iudicia, clerum aeque ac populum gratitudo urgeat ac pietas filialis, districtissimum Judicem ferventissimis precibus expiare, ut si quae maculae pie Denato adhaeserint quae Illum ab ingressu coeli arceant, vinculis tandem omni­bus solutus ad lucis perpetuae beatitudinem quamprimum admitti mereatur. Itaque hisce dispono, ut pro defuncto Archiepiscopo in Metropolitana Ecclesia, item in omnibus parochialibus ac Religiosorum ecclesiis 30-a ab obitu die, seu 10-a Septembris, omni qua fieri licet lugubri solemnitate, Missa de Requiem cum Libera celebretur, de qua populus fidelis praevie edoceatur. Praeterea quilibet sacerdos hujus archidioeceseos pro Eodem sex Sacra celebrare statutis dioecesanis obligatum se esse meminerit. Coloczae, die 26-a Aug. 1904. Nr. 5142. Parentatio ordinatur pro denato Archi­praesule. Quum divinus Salvator noster pro mittendis in messem suam operariis Patrem coelestem orandum esse iuberet, haud obscure nobis innuit, bonos pastores non absque nostris studiis obtineri, imo illos a nobis mereri quodammodo oportere. Quod de impetrandis per preces quibuslibet operariis valet, id pláne valet de impetrando bono episcopo, a quo ipsorum omnium operariorum vigor multum pendet atque salus. „Nam — dicente sacrosancto concilio Tridentino totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore non inveniatur in capite." Ideo ipsi quoque Christi Apostoli, antequam Mathiam eligerent, ferventer orabant Dominum, ut ipsis ostenderet, quem elegerit lile in ministerium Apostolatus. Quum itaque per lugubrem Archipraesulis nostri mortem Metropolitana ecclesia Colocensis et tíacsiensis pastore orbata sit: merito etiam Venerabilis et Honorabilis Clerus archidioeceseos nostrae viduatae una cum fideli populo Supremum animarum Pastorem publice privatimque llagitabit, ut nobis suavi fortique sua providentia Archi­praesulem secundum cor suum quamprimum mittere dignetur. Quapropter praesentibus ordino, ut Dominica 3-a seu die 18-a Septembris in Metropolitana Ecclesia, item in cunctis hujus archidioeceseos ecclesiis parochialibus necnon et Religiosorum, coram exposito Sanctissimo Eucharistiae sacramento pro impe­trando bono Pastore Missa solemnis „de Spirito Sancto" celebretur, in fine vero Missae LITT. CIRC. 1904. 24 Nr. 5143. Preces pub­licae indicun­tur pro impe­trando bono Archi­praesule.

Next

/
Thumbnails
Contents