Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
151 — XXI. Tristissirnum mihi, Venerabiles et Dilecti in Christo Fratres, officium incumbit Vobis annuntiandi, infirmitati, quá Excellentissimus. ac Reverendissimus Archipraesul noster inde iam a festis paschalibus laborat, nudiustertius febrim quoque vehementiorem plenamve periculo accessisse. Pietas aeque filialis ac reverentia urgeat nos ferventissimas fundere preces, ut Páter misericordiarum et Deus totius consolationis auxilii sui super infirmum famulum suum ostendat virtutem, qui ope misericordiae divinae adiutus ecclesiae suae sanctae incolumis repraesentari mereatur. Preces autem quas publice fundi praecipio, sint hae : 1) omnes Sacerdotes, in hac archidioecesi, tam Saeculares, quam Regulares, in Missa collectam sumant quotidie pro infirmo Archiepiscopo, illám quae habetur in Missali pro infirmis; 2) Sacerdotes post Sacrum parochiale et cultum divinum pomeridianum una cum populo praevie congrue edocto pro infirmo Archipraesule quinque Páter noster et totidem Ave Maria orent. Coloczae, die 11-a Aug. 1904. No. 5009. Preces indicuntiir pro infirmo Archiepiscopo. Adalbertus JVIayer, vicarius archiepiscop. h. t. LITT. CIRC. 1904. 21