Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 113 — XVI. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PRO VIDENTIA PAPAE X. BREVE QUO INSTITUTUM A FIDEI PROPAGATIONE FOVETUR ET COMMENDATUR ET QUO SANCTI FRANCISCI XAVERII DIES FESTUS AD RITUM DUPLICEM MAJOREM APUD UNIVERSAM ECCLESIAM PROVEHITUR. PIUS PP. X. Ad perpetuam rei memóriám. In Apostolicum sublecti munus atque in ipso christiani sacerdotii vertice, divinae clementiae dono, collocati, longe majoréin profecto sollicitudinem sustinendam susce­pimus, quam quae romani vigilantia gregis contineatur. Excessurus enim e terris Christus Apostolos jussit, et in his Petrum praecipue, quem non modo dignitate sed etiam coelestis gloriae studio praelucere ceteris voluit, gentes edocere universas, salubrem­que doctrinae novae praedicationem ad remotissimas quasque aut immanissimas orbis partes afferre. Poiro divinis praeceptis obsequentes, Decessorumque Nostrorum claris­sima exempla sectantes, nihil esse magis officio nostro consentaneum arbitra'mur, quam ut, si quae ad pateíáciendum Evangelii lumen atque ad proferendos Ecclesiae terminos videantur conducere, iis voluntatem omnem gratiamque impertiamus. Inter haec autem utilitate atque opera praestat opus illud summa laude dignum quod a „Fidei propa­gatione" nobile nomen accepit. Hujus origo operis divino pláne instinctu in medios homines profecta videtur. Nam fidelis Ecclesiae populus quia non in praedicanda Christi doctrina haberet sibi demandatam provinciám, consultum Dei providentia est ut stipe ac subsidiis Evangelii praecones juvaret. Suasit hac de caussa caritas qua in Christum Redemptorem optimorum hominum pectora urgebantur, fideles ex omni gente ac natione coalescere in unum, conferre ex opibus aliquid in expeditiones sacras submittendum, sociata etiam prece administris sacrorum succurrere, atque ita id assequi quod votorum summa esset, divini nempe regni in terris incrementum. Compertum autem apud omnes est id genus sodalitatem praeclare de propaganda christiana flde meruisse. Quod enim LITT. CIRC. 1904. 16 Nr. 3967. Breve Pii PP. X. in favorem instituti a Fidei Propa­gatione et in causa festi s. Franisci Xav. ad ritum duplicem majorem provecti.

Next

/
Thumbnails
Contents