Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

117 — Deus, qui dives est in misericordia, 1 hanc humanarum gentium in Christo Iesu instaurationem benignus festinet; non enim volentis opus neque currentis, sed mise­rentis est Dei. 2 Nos vero, Venerabiles Fratres, in spiritu humilitatis, 3 quotidiana et instanti prece id ab Eo contendamus ob Iesu Christi merita. Utamur praeterea praesentissima Deiparae impetratione: cui conciliandae Nobis, quoniam has litteras die ipsa damus, quae recolendo Mariali Rosario est instituta; quidquid Decessor Noster de octobri mense Virgini augustae dicando edixit, publicá per templa omnia eiusdem Rosarii recitatione, Nos pariter edicimus et confirmamus; monentes insuper ut depre­catores etiam adhibeantur castissimus Dei Matris Sponsus catholicae Ecclesiae patrónus sanctique Petrus et Paulus apostolorum principes. Quae omnia ut rite eveniant et cuncta vobis pro desiderio fortunentur, divinarum gratiarum subsidia uberrime exoramus. Testem vero suavissimae caritatis, qua vos et universos fideles, quos Dei providentia Nobis commendatos voluit, complectimur, vobis, Venerabiles Fratres, clero populoque vestro apostolicam benedictionem aman­tissime in Domino impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum, die IV. octobris MCMI1I. Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X. Coloczae, die 11-a Octobris, 1903. Quum ex Caeremoniali Episcoporum et ex pluribus Sacrorum Rituum Congregationis decretis, non obstante consuetudine, permitti nequeat ut feriis IV. V. et VI. Maioris Hebdomadae cantentur simul cum sono organi et aliorum instrumentorum lamentatio­nes, responsoria et psalmus Miserere ac reliquae liturgicae partes, Rmus Guidus Sal­vioni Canonicus decanus et vicarius de choro ecclesiae primatialis Pisanae, haec probe noscens, ab eadem Sacra Congregatione sequentium dubiorum solutionem humiliter efllagitavit, nimirum: I. An in ecclesia primatiali Pisana, feriis supradictis, attenta antiqua consuetu­dine, tolerari possit ut cantus lamentationum, responsorium et psalmi Miserere fiat simul cum instrumento harmónium et aliis instrumentis sine strepitu, a corda, violini, viole contrabassi nuncupatis ? II. Et quatenus negatíve ad I. an saltem tolelari possint in casu sonus tantum instrumenti harmónium? Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, audito Rmo Dno Archiepiscopo Pisano, et exquisita sententia Commissionis Liturgicae, responden­dum censuit: Negatíve ad utrumque, iuxta Caeremoniale Episcoporum Lib. I. Cap. XXVII. et decreta 2959. Taurinen. 11. sept. 1847. ad I. 3804. Goana, 16. iunii 1893. ad II. et 4044. Bonaéren, 7. iulii 1899. ad I. Atque ita rescripsit et servare mandavit. Die 20. martii 1903. - L. f S. — f D. Card. Ferrata, Praef. — D. Dantei, Archiep. Laodicen, Secret. Coloczae, die 20-a Oct. 1 Ephes. II. 4. 1903. 2 Rom. IX. 16. Nr. 6118. Dubia resoluta quoad cantum lamentationum responsori­orum et psalmi Mise­rere simul cum harmonio vei aliis instru­mentis Feriis IV—VI. Ma­joris Hebd. Dan III. 39.

Next

/
Thumbnails
Contents