Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— 69 — Tum Iesus, opportunitate arrepta, similiter ac quum feminae Samaritanae, ab hauri­enda puteali aqua, sitim ipse iniecerat aquae salientis in vitám aeternam 1, cupidae multitudinis sic erigit mentes, ut panem alium cupidius appetant qui permanet in vitám aeternam 2. Neque vero huiusmodi panis, instat lesus admonere, est manna íllud caeleste, quod patribus vestris per deserta peregrinantibus praesto fűit; neque ille quidem quem ipsi nuper a me mirabundi accepistis ; verum egomet sum panis iste : Ego sum panis vitae 3. Idemque eo amplius suadet omnibus, et invitando et praecipiendo : Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis quam ego dabo caro mea est pro mundi vita. 4 Gravitatem porro praecepti ita ipse cónvincit: Amen araen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitám in vobis. 5 — Absit igitur pervagatus ille error per­niciosissimus opinantium Eucharistiae usum ad eos fere amandandum esse qui vacui curis augustique animo conquiescere instituant in quodam vitae religiosioris proposito. Ea quippe res, qua nihil sane nec excellentius nec salutarius, ad omnes omnino cuiuscumque demum muneris praestantiaeve sint, attinet, quotquot velint (neque unus quispuam non velle debet) divinae gratiae in se fovere vitám, cuius ultimum est adeptio vitae cum Deo beatae. Atque utinam de sempiterna vita recte reputarent et providerent ii potissimum quorum vei ingenium vei industria vei auctoritas tantopere possunt ad res temporum atque hominum dirigendas. At vero videmus deploramusque ut plerique cum fastu existiment se novam veluti vitám eamque prosperam saeculo indidisse, propterea quod ipsum ad omne genus utilia et mirabilia inflammato cursu contendere suo impulsu urgeant. Sed enim, quocumque aspexeris, humana societas, si a Deo aliena, potius quam quaesitá fruatur tranquillitate rerum, perinde angitur et trepidat ut qui febri aestuque iactatur; prosperitati dum anxie studet eique unice fidit, fugientem sequitur, inhaeret labenti. Homines enim et civitates ut necessario ex Deo sunt, ita in alio nullo vivere, moveri, efíicere boni quidquam, nisi in Deo per Iesum Christum queunt; per quem late profluxerunt et profluunt optima quaeque et lectissima. — Sed horum omnium fons et caput bonorum est potissimum augusta Eucharistia: quae quum eam alat sustentetque vitám cuius ex desiderio tam vehementer labora­mus, tum dignitatem humanam quae tanti nunc tieri videtur, immensum auget. Nam quid maius aut optabilius, quam effici, quoad eius fieri possit, divinae participem consortemque naturae ? At enim hoc nobis Christus praestat in Eucharistia maximé, qua evectum ad divina, gratiae munere, hominem arctius etiam sibi adiungit et copulat. ld enim interest inter corporis cibum et animi, quod ille in nos convertitur, hic nos in se convertit; qua de re Christum ipsum Augustinus loquentem inducit: Nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. 6 Ex hoc autem praecellentissimo Sacramento, in quo potissime apparet que­madmodum homines in divinam inseruntur naturam, iidem habent in omni super­narum virtutum genere incrementa maxima. Et primum in fide. Omni quidem tem­1 Jonn. IV, 14. 2 Ib. VI, 27. 3 Joann. VI, 48. * Ib. 52. 5 Ib. 54. o Conf. 1. VII, c. X.

Next

/
Thumbnails
Contents