Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— 67 — XIV. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINAR1IS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Mirae caritatis in hominum salutem exempla, quae a Iesu Christo praelucent } Nos quidem pro sactitate officii inspicere et persequi adhuc studuimus, ad extremum­que vitae spiritum, ipso opitulante, studebimus. Nam tempóra nacti nimis acriter veritati et iustitiae infensa, quantum erat in Nobis, docendo, admonendo, agendo, prout nuperrima ad vos epistola Aapostolica confirmavit, nequaquam intermisimus ea late praestare, quae sive ad multiplicem errorum contagionem depellendam, sive ad nervos intendendos christianae vitae aptius conducere viderentur. In his autem duo sunt recentioris memoriae, omnino inter se coniuncta, unde Nosmetipsi opportunae consolationis fructum, tot prementibus aegritudinis causis, recolendo percipimus. Alte­rum, quum optimum íactu censuimus augusto Cordi Christi Redemptoris universita­tem humani generis peculiari ritu devoveri; alterum, quum omnes christianum nomen profitentes gravissime hortati sumus, ut Ei ipsi adhaererent, qui vei singulis vei iure sociatis via, veritas, vita divinitus est. Nunc vero eádem ipsa, advigilante in Ecclesiae tempóra, Apostolica caritate movemur ac prope impellimur ut aliud quiddam ad ea proposita iam confecta, tamquam perfectionem suam addamus, ut videlicet christiano populo maiorem in modum commendemus sanctissimam Eucharistiam, quippe donum divinissimum ex intimo pláne Corde prolatum eiusdem Redemptoris, desiderio desi­derantis singularem huiusmodi cum hominibus coniunctionem, maximeque factum ad saluberrimos fructus redemptionis eius dilargiendos. Quamquam in hoc etiam rerum genere nonnulla vei antehac Nos auctoritate et studio curavimus. Iucundumque me­moratu est inter cetera legitimá Nos comprobatione ac privilegiis auxisse Instituta et Sodalitia non pauca, divinae Hostiae perpetua vice adorandae addicta ; operám item dedisse ut conventus aucharistici digna cum celebritate parique utilitate haberentur ; iisdem praeterea similisque causae operibus patronum caelestem attribuisse Paschalem Baylon, qui mysterii eucharistici cultor extitit ingsigniter pius. — Itaque, Venerabiles Fratres, de hoc ipso mysterio in quo tuendo illustrandoque constanter tum Ecclesiae sollertia, non sine praeclaris Martyrum palmis, elaboravit, tum praestantissimorum hominum doctrina, eloquentia, variaeque artes splendide contenderunt, libet capita quaedam alloquendo complecti ; idque ut apertior atque expressior patescat eiusdem virtus, qua maximé parte se dat praesentissimam hisce necessitatibus temporum alle­vandis. Sane, quandoquidem Christus Dominus sub excessum mortalis cursus istud reliquit caritatis immensae in homines monumentum, idemque praesidium maximum pro mundi vita 1, nihil Nobis de vita proxime cessuris optare felicius possumus quam Nr. 3233. Sanctissimi Domini Nostri Leonis PP. XIII. epistola encyclica de Sanctissima Eucharistia. i Joann. VI, 52.

Next

/
Thumbnails
Contents