Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

XII. „Viva voce desideravimus ad vestram salutationem respondere, in hoc tamen voto exequendo partim aetas nostra provecta, partim labores multi, qui postremis his diebus humeris nostris incubuerunt, impediunt. Idcirco voluimus, ut magister ab intimo nostro cubiculo vobis responsum nostrum praelegat." Dum undique gentes, quot-quot catholico dicuntur nomine, unanimi studio atque ardore, initum a Nobis feliciter quintum et vicesimum Pontificatus annum gratulantur; nequibat sane Hungáriáé vox conticescere. Hungáriáé inquimus, cuius in laudibus princeps ea semper fűit, catholicis penitus haerere sacris, quaeque ob vete­rem in Sanctissimam Dei Parentem pietatem, Mariani Regni titulo vocari meruit ac gestit. In hoc autem caritatis officio eos pláne decuit atque oportuit tenere primas, qui scribendo edendoque ephemerides quotidiano laboré occupantur; atque illám, prae ceteris, eruditorum hominum consociationem quae nomen a Petro Pázmáno, viro ad memóriám nostram clarissimo mutuatur. Conspectu equidem consociationis huius delectamur hodie cummaxime: auget tamen, delicti Filii, iucunditatem Nostram sacramentum, quo tenemini, vestro ex ore suscipere; velle vos scilicet propositum sodalitii initi sancte fideliterque servare. — Nihil sane proposito isto vestro nobilius, utilius nihil. Nobilius quidem, quod in Ecc­lesiae doctrinis adserendis versatur atque in Sedis Apostolicae iuribus vindicandis; utilius vero, quod etiam in Hungaria vestra eorum, proh dolor, increscit numerus, qui Religionem Sanctissimam, degeneri a maioribus animo insectantur. Quapropter agite dilecti Filii; et quam vobis volentes suscepistis operám, strenue perficite. Postulat hoc patriae caritas, qua flagratis omnes; postulat veteris religionis amor, quo Hungarus quisque, si modo beneflciorum non immemor,. teneri oportet; ipsa denique postulat senectus Nostra, ut qui diuturnum pontificatus iter multis módis dolentes coníecimus, devexa saltem aetate reflorescenti ubique veritatis imperio gratulemur. Adsit vobis e coelo Magna Hungáriáé Regina, Christi Mater sanctissima, vestrisque laboribus benigno obtutu obsecundet. Nos vero, ut benevolentiae Nostrae testimonio stimulos adiiciamus, Apostolicam benedictionem vobis ac vestratibus uni­versis amantissime impertimur. Coloczae, die 25-a maji, 1902. Nr. 2971. Allocutio Leo­nis PP. XIII. in audientia diei U.Martii 1902. ad peregrinos Hungaros ha­bita. „Singulari animi voluptate electam hanc adolescentium coronam conspicimus, qua brevi admodum temporis intervallo ante conspectum Nostrum sese iterum sistit Hungaria. Equidem praeclarum hoc pietatis Vestrae testimonium, quo quintum et vicesimum Pontificatus annum Nos attigisse gaudetis, peculiari favore atque optima voluntate excipimus; atvero multo magis libet Nobis mirari ardorem fidei vestrae, qua permoti Pontificem Jesu Christi vices in terris gerentem veneraturi Romám adve­nistis. Oh! Si Hungaria veterum gloriarum memor beati Petri cathedrae volens LITT. CIRC. 1902. Nr. 2972. Allocutio Leo­nisPP.XIlI.ad juvenes pere­grinos Hungá­riáé 31. Mártii 1902.

Next

/
Thumbnails
Contents