Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902
Index
37 IX. Venerabiles Fratres. Afferre iucundiora velimus: at contra impellimur ac propemodum cogimur temporibus eas impertire vobis acerbitates, quarum ipsarum causa in sollicitudine assidua volvitur Nobis extremum hoc spatium aeíatis. Videlicet quae rem catholicam non sinant quiescere, causae plures passim sunt, illaeque non leves. Persequi singulas, nequaquam est propositum ; verumtamen singulare quoddam in conspectu est hdei et morum discrimen, idque intestinuni et domesticum, quod nulla ratione debet Nobis silentibus maturescere. Hocne igitur apud Italorum gentem, tot iam indigne eversis rebus, supererat, ut nec sanctitas coniugiorum in tuto esset, cui quidem civiles procellae ad hanc diem pepercerant ? Si qua est auctoritas senectuti, si iustum inest in apostolica voce momentum, si quidquam denique valet paterna in communem pátriám voluntas, cos omnes, quorum in deliberatione versatur rogata lex de divortiis, non monemus tantummodo, sed pláne obtestamur, per sibi quidquid est carum et sacrum, desistere coepto velint. Animadvertere et serio considerare ne recusent, sanctum, individuum, perpetuum esse iure divino maritalé vinculum christianorum neque in ius abrogari, nec ei derogari ullo unquam tempore ullaque hominum lege posse. Adscribere christianas nuptias iis velle rebus, quae contrahantur, distrahantur, iure civili, magnus ac perniciosus est error. Etenim humanae redemptor et restitutor naturae Jesus Christus Filius Dei consuetudine deleta repudii, ad vim rationemque antiquam Deo ipso auctore ab initio constitutam, revocavit matrimonium; auctumquae dignitate et virtute sacramenti, e negotiorum genere communium imperioque potestatis civilis, imo etiam ecclesiasticae exemit. Quae nuptias consequuntur in rerum genere civilium, de iis statuat potestas civilis, ultro progredi, Dei nutu prohibetur. Omnis ergo lex, quae rata esse divortia iubeat, iubet contra fas, apertaque cum iniuria Creatoris summique legumlatoris Dei; proptereaque causam dare adulterino foederi potest, coniugio iusto non potest. Ulud auget culpam, quod continere divortia intra provisos terminos, tam defficile factu est, quam sistere in medio cursu acerrimarum flammas cupiditatum. — Perperam vero suffragium petitur ab exemplis peregrinis, in re non dubie nefaria : minuatne aut excuset pcccata cuiusquam, multitudo similia peccantium? Eo vei maximé quod nusquam recepta legibus facultas divortiorum, quin reclamarit vehementer opposituque auctoritatis suae restiterit, ubicumque potuit, custos et vindex divini iuris Ecclesia. Nec audeat sperare quisquam, minus memorem officii hodie futuram, quam antea fuerit. Non connivebit ullo modo, non acquiescet, non feret remisse Deo sibique factam iniuriam. — Qua in iniuria teterrimus fons includitur malorum; et hanc ob rem ex eis ipsis hominibus, qui instituta catholica non undequaque probant, aut omníno non probant, plurimos tamen cernere est, qui salutis publicae ratione adducti, pro perpetuitate coniugiorum docte et animose contendant. Revera, hoc semel constituto, rescindi maritalé vinculum fas esse, lege evertitur constans et stabilis natura matrimonii : hinc illa proclivi itinere consequuntur, quae Nosmetipsi alias dellevimus, debilitari utrimque amorem mutuum, perniciosa incitamenta suppetere ad infidelitatem, in discrimine esse tuitionem institutionemque liberorum, dissidiorum inter familias foveri semina, totas domos perturbari funditus, atque in summám humilitatem evadere conditionem mulieris. Quoniam vero L1TT. CIRC. 1902. Nr. 1534. Ssmi Domini Xostri Leonis PP. XIII. allocutio habita in consistorio secreto die 16. Dec. 1901.