Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

Volo hisce, ut ea omnia, quae quoad dispensationem in lege abstinentiae ope litterarum circularium anni 1901. (pag. 7—9.) juxta facultatem mihi a Sanctissimo Domino Nostro benigne concessam observanda praescripseram, anno quoque sequenti 1903. stricte asserventur. Provoco proinde DD. animarum Curatores, ut concessam per annum in lege abstinentiae dispensationem proxima Dominica, illám vero pro tempore Quadragesimali observandam Dominica Quinquagesimae affuturi anni ex ambone populo fideli promulgare congrueque explicare meminerint. Coloczae, die 27-a Dec. 1902. Nr. 7070. Dispensatio in lege abstinen­tiae pro anno 1903 concessa. Iuxta votum Commisionis eatenus deputatae sequentibus resolvo sacerdotibus pro elucubratione thematum theologicorum anno 1901. propositorum titulo subsidii, respe^tive praemii 200 et 100 coronas; et quidem subsidiutn 200 coronarum: Joanni Kanyó Kiskörösensi, Josepho Demsa Csengődensi et Michaeli Ivetterer Borsodensi administratoribus; praemium vero 100 coronarum: Emerico Milla Temerinensi, Joanni Szemző tunc Apatinensi, Georgio Pótz Obrováczensi, Hieronymo Maison tunc Obecseensi, Josepho Böde tunc f. sz. Ivánensi, et Mathiae Léh tunc Veprováczensi capellanis. Subsidia et praemia haec in officio piarum fundationum erga apocham exhi­bendam e fundatione Archiepiscopo—Nádasdyana exsolventur. Coloczae, die 30-a Dec. 1902. Beatissime Páter. Archiepiscopus Ultraiectensis, ad Sanctitatis Vestrae pedes provolutus, humiliter exponit quae sequuntur. Plures medici in nosocomiis, aut alibi casu necessitatis infantes, praecipue in utero matris baptizare solent aqua cum hydrargyro bichlorato corrosivo (Gallice: chloride de mercure) permixta. Componitur fere haec aqua solutione unius partis huius chlorati hydrargyrici in mille partibus aquae; eaque solutione aquae potio venefica est. Ratio autem cur hac mixtúra utantur est, ne matris uterus morbo afficiatur. Quae quum ita sint, pro maiori rei gravissimae securitate, Sanctitatem Vestram enixe rogo, ut haec dubia solvere dignetur: I. Estne Baptisma cum huiusmodi aqua administratum certo, an dubie validum ? II. Estne licitum, ad omne morbi periculum vitandum, huiusmodi aqua Sacra­mentum Baptismatis administrare ? III. Licetne etiam tum hac aqua uti, quando sine ullo morbi periculo aqua pura adhiberi potest? Feria IV., 21. Augusti 1901. In Congne Genli habita ab Emis ac Rmis DD. Card. Inquisitoribus, propositis suprascriptis dubiis, praehabitoque RR. DD. CC. S. Officii voto, iidem Emi Dni respo­dendum censuerunt: Nr. 6925. Pro elucubra­ratione thema­tum theologi­corum anni 1901. praemia assignantur. Nr. 6930. Ob periculum morbi valide et licité licet baptizare cum aqua permixta solutione mil­lesimae partis bichlorati hyd­rargyci.

Next

/
Thumbnails
Contents