Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— <M9 — XXVII. Cum provocatione ad illas Sanctissimi Domini Nostri, in Circulari meo anni 1893 paginis 185—194 publicatas litteras encyclicas, quibus Sua Sanctitas nobilissi­mum sacrarum litterarum studium provehere cupiens, omnes nos provocat hortatur­que vehementer, ut majorem in díes diligentiam et industriam sacris litteris legendis, meditandis atque explanandis impendamus, publico infra per extensum etiam illas litteras Apostolicas, per quas Idem Sanctissimus Dominus, se in Urbe aeterna gravium virorum, huic promovendo studio inservientem Commissionem instituisse significans, quasi novo hortamento nos tuitioni salubris hujus rei et incremento adstringendos cupivit. LEO PAPA XIII. ad perpetuam rei memóriám. Vigilantiae studiique memores, quo depositum fidei Nos quidem longe ante alios sartum tectumque praestare pro officio debemus, litteras encyclicas Providentissimus Deus anno MDCCCXCIII dedimus, quibus complura de studiis Scripturae sacrae data opera complectebamur. Postulabat enim excellens rei magnitúdó atque utilitas, ut istarum disciplinarum rationibus optime, quoad esset in potestate Nostra, consu­leremus, praesertim cum horum temporum eruditio progrediens quaestionibus quotidie novis, aliquandoque etiam temerariis, aditum ianuamque patefaciat. Itaque universi­tatem catholicorum, maximé qui sacri essent ordinis, commonefecimus quae cuiusque pro facultate sua partes in hac causa forent; accurateque persequuti sumus qua ratione et via haec ipsa studia provehi congruenter temporibus oporteret. Neque in irritum huiusmodi documenta Nostra cecidere. Iucunda memoratu sunt quae subinde sacrorum Antistites aliique praestantes doctrina viri magnó numero obsequii sui testimonia deferre ad Nos maturaverint; cum et earum rerum, quas perscripseramus, opportunitatem gravitatemque efferrent, et diligenter se mandata effecturos confirmarent. Nec minus grate ea recordamur, quae in hoc genere catholici homines re deinceps praestitere, excitata passim horum studiorum alacritate. — Verumtamen insidere vei potius ingravescere caussas videmus easdem, quamobrem eas Nos Litteras dandas censuimus. Necesse est igitur illa ipsa iam impensius urgeri praescripta: id quod Venerabilium Fratrum Episcoporum diligentiae etiam atque etiam volumuscommendatum. Sed quo facilius uberiusque res e sententia eveniat, nóvum quoddam auctori­tatis Nostrae subsidium nunc addere decrevimus. Etenim cum divinos hodie expli­care tuerique Libros, ut oportet, in tanta scientiae varietate tamque multiplici errorum forma, maius quiddam sit, quam ut id catholici interpretes recte efficere usquequa­que possint singuli, expedit communia ipsorum adiuvari studia ac temperari auspicio ductuque Sedis Apostolicae. Id autem commode videmur posse consequi si, quo pro­videntiae genere in aliis promovendis disciplinis usi sumus, eodem in hac, de qua sermo nunc est, utamur. His de caussis piacet, certum quoddam Consilium sive, uti LITT. CIRC. 1902. Nr. 6124. Litterae apos­tolicae, quibus studiis sacrae scripturae pro­vehendis Con­silium insti­tuitur.

Next

/
Thumbnails
Contents