Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— 114 — quantur monere, medendi demonstrare vias. Itaque, licet referens quae saepe ediximus in hoc genere, pertineat usquequaque volumus, paternae caritatis plena, vox Nostra; neque ad filios modo catholicae unitatis feliciter compotes, sed ad eos etiam qui Nobiscum de flde dissident, vei qui ab ipsa pláne sunt alieni: quippe universi omnes uti eodem sunt prognati Patre, ita ad idem summum invitantur bonum. Sitque ea vox testamenti instar, quo gentibus suprema salutis communis studia Nostra votaque, impendente iam exitu, commendamus. Veritatis iustitiaeque vindex, Ecclesia Christi adversa multa et aspera nunquam non pertulit. Ex quo enim instituit, quod acceperat ab Auctore suo munus, consta­bilire et propagare in hominibus regnum Dei, eosque ab amore fluxarum rerum ad immortalium traducere, necessario in offensionem humanae incurrit corruptae depra­vataeque naturae. Studia nimirum infesta sibi et inimica sensit cupiditatum, quibus responsandum viriliter esse ipsa edicebat. — Nec vero id acciderit homini christiano nóvum, quando Christus alumnis disciplinae suae denuntiavit, omnia hostilia, dum mundus foret, usque passuros. Pervulgata sunt, quae ipsos dimissurus in orbem terrarum Evangelii praecones, monuit: persequentur vos; eritis odio omnibus propter nomen meum; trademini ad reges et praesides; tradent vosintribulationern etocci­dent vos. Animosque de suo caperent exemplo voluit: si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit 1. Adeo digna promeritis heic redditur merces! Iamvero huius tantae invidiae nemo aequus rerum aestimator caussam satis idoneam repererit. Urgente caritate immensa, demisit se abiecitque Christus ad hu­militatem conditionis humanae; praecepta dedit sanctissima, plena solatii, apprime facta ad pacandos inter se copulandosque germanitate homines; opes gloriamque contempsit; iura nullius appetivit';-aegris, calamitosis, aerumnosis benignissimus ad­fuit; denique aetatem omnem optime de hominibus merendő contrivit. Quodsi tamen factus is est quod Simeon praecinerat fore, signum cui contradicetur 2, prodigium certe nequitiae hic agnoscimus, atque eo immanius, quo iniuriosius. Porro Ecclesiam catholicam, Christi heredem muneris, custodem doctrinae mirumne sit eádem usam esse fortuna? Semper eadem constat saeculo perversitas, urgentibus pios impiis ab humani generis hoste profectis, quem ipsum inimicum Dei ab initio rerum, principem huius mundi sacrae appellant litterae. Hi scilicet, quoniam impérium Dei contumaciter abnuunt, nec denunciari sibi divinam patiuntur legem, nec omnino eos, qui rite denunciant, ferre possunt. Itaque coniurati Ecclesiam perdere, quoties turbulentioribus aetatibus contra omne ius fasque communitatis humanae immania edidere crudelitatis exempla! — Ergo aliud ex alio omnia tentata genera saeviendi. Recens ab orgine, vi tormentisque cruciatum publice christianum nomen; triumque saeculorum spatio Urbem romanique imperii fines perfudit martyrum cruor. Tum, domestica pestis, haereticorum perfidia extitit, tecte primo, dein audacter ag­gressa technis rationumque fallaciis concentum fidelium unitatemque dissolvere. Eru­pit deinceps plus semel a septentrionibus barbarorum procella, Saracenorum ab austro, internecionem vastitatemque faciens. Cumque veluti provinciám inale habendae Eccle­siae aetas aetati transmitteret, eam suscepit, restituto imperio, Caesarum dominatio, superba fere atque impotens; quae solicita ne prae se sacra potestas cresceret, eius 1 Io, XV, 18. 2 Luc. II. 34.

Next

/
Thumbnails
Contents