Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

— 86 — Jesu, mitis et humilis corde, fac cor nostrum sicut cor tuum. Maria, mater gratiae, mater misericordiae, Tu nos ab hoste protege, et mortis bora suscipe. DECRETUM. Quo caritas Dei per Spritum diffussa constanter maneat et regnet in cordibus hominum, mirabiliter confluunt divina sacramenta et religiosae celebritates. Inter has accensenda est solemnitas in honorem Sacri Cordis Jesu ab Ecclesia instituta, per quam non modo Cor Filii Dei et hominis adorandum et glorificandum proponitur, sed etiam symbolice renovatur memória illius divini amoris, quo idem Unigenitus Dei Filius humanam suscepit naturam, et, tactus obediens usque ad mortem, praebuit hominibus exempla virtutum, seque ostendit mitem et hu miiem Corde. Verum stúdiósa fidelium pietas alios invexit modos, quibus ad eumdem tinem devotio erga Amantissimum Cor Jesu jucundis uberibusque fructibus ferax propagatur. Penes quamplurimos Christifideles pia ac laudabilis viguit ac viget consuetudo gestandi supra pectus emblema ipsius S. Cordis Jesu, ad instar scapularis, quae consuetudo a Beata Margarita Alacoque, quodam coelesti lumine illustrata, originem duxit, et ab Apostolica Sede partialibus indulgentiis locupletata est. Ouum vero similis devotio foveatur et majora in dies capiat incrementa, praesertim in Galliis finitimisque regio­nibus, humiles enixaeque preces Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII. porrectae sunt, ut ad majorem regni Christi ejusque divini amoris propagationem et glóriám provehendam, scapulare proprie dictum Sacri Cordis Jesu, cum apposito ritu et formula benedictionis atque impositionis, approbare dignaretur. Hoc scapulare con­ficitur ex binis de more partibus laneis, albi coloris, per duplicem chordulam seu vittam conjunctis, quarum una habét emblema Sacri Cordis Jesu. prouti pingi sólet, altéra autem refert imaginem B. Mariae V. sub titulo Mater Misericordiae. Sanctitas porro Sua, has preces peramanter excipiens, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, scapulare supradescriptum benedicendum atque imponendum ritu et formula, quae huic praejacent decreto, ab iis tantum quibus facultas ab Apostolica Sede concessa fuerit, approbare dignata est. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 4 április 1900. Caj. Card. ALOISI MASELLA, pro-datarius. L. f S. R. C, pro­praefectus. D. PANICI, secr. Quibus has pro notitia observationes adiungo: 1. Gestatores huius scapularis nullatenus efficere aliquam sodalitatem; nec ulla habere communia pietatis exercitia propria; nec proinde aliqua directione pastorum indigere. 2. Ad lucrandas gratias et indulgentias huius scapularis nihil speciale requiri, praeterquam illád gestare. 3. Facultatem benedicendi et imponendi hoc scapulare obtineri posse a quolibet sacerdote, qui se converterit sive a) ad superiorem generalem Oblatorum Mariae (T. R. P. Superieur général des Oblats de Marié, 26. rue Saint-Petersbourg, Paris), sive b) ad superiorem capellanorum ecclesiae in Monté Martyrum (R. P. Superieur des Chapelains de l'eglise du Sacré-Cour de Mont-Martre, 31. rue de la Barre, Paris), sive c) ad directorem spirituálém claustri Visitationis in Paray-le Monial (M. l'aumonier de la Visitation, Paray-le Monial), sive d) ad rectorem ecclesiae S. Mariae de Pace (della Pace) Romae. Litterae possunt latiné seribi et pro expensis •— saltem in locis sub a) vei b) — nonnisi 1 franc solvendum est.

Next

/
Thumbnails
Contents