Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
VII. Meum esse duxi, redeuntibus festis natalitiis Domini et vertente novo saeculo litteras humillimas Cleri etiam et fidelis populi mei nomine ad Sanctissimum Dominum Nostrum Leonem Papam XlII-um dirigere, in quibus Suam Sanctitatem coelestium charismatum abundantia cumulatam, et novam saeculi nascentis lucem in optima mentis et corporis valetudine videntem gavisus, omnia fausta et prospera Eidem Sanctissimo precatus sura. Insimul autem egi summás gratias pio insigni illa patema benevolentia, qua Sua Sanctitas peregrinationem Archidioecesis Colocensis mense Octobri anni elapsi ad pontificium solium suum provolutam gratiosissime excipere, benedictione Sua Apostolica munire, et mox etiam benignissimis Suis litteris recreare et beare dignata est. Sanctissimus Dominus prae Sua in nos patema dilectione et benignitate responsum per Status Sui pontificii Secretarium, Eminentissimum nempe Dominum Cardinalem Rampolla ad has meas litteras dare non est dedignatus, quodque benignum responsum in sequentibus per extensum publico. Coloczae, die 9-a Januarii, 1901. Nr. 60676. Illmo et Krao Domino Georgio Császka Archiepiscodo-Episcopo Colocensi et Bacsiensi Coloczam. Non distuli Beatissimo Patri exhibere litteras, quas, appetente Nativitatis Domini solemnitate, ad me misisti. Sanctitas Sua eas summopere acceptas habuit gratiasque Tibi agit plurimas pro devotionis et amoris sensibus nec non pro faustis votis, quibus eamdem Sanctitatem Suam es prosequutus Una simul apostolicam benedictionem, Suae benevolentiae testem, Tibi, clero fidelique populo Colocensis et Bacsiensis dioecesis amantissime impertitur. Gratias addere non omitto pro Tua erga me humanitate et benevolentia. Dum vero íausta quaeque Tibi vicissim adprecor a Domino, peculiaris observantiae meae sensus denuo testőr meque libentissime profiteor Amplitudini Tuae Romae 4 Januarii 1901. Addictissimum M. Card. Rampolla. Nr. 125. Benignum Suae Sanctitatis responsum pro piis nostris votis. Per responsum S. Congregationis dátum Episcopo Bituntino die 2 Ianuarii 1669 (quod Decretum iuxta responsum a S. Officio die 21 Dec. 1895 Episcopis Borussiae dátum adhuc viget) declaratum est: posse Episcopos auctoritate ordmaria haereticos sponte comparentes in exteriőre foro absolvere „post abiurationem luridice factam." Diversae ultimis annis erant in hisce regionibus opiniones de huiusce clausulae vigore. Nam alii opinabantur praedictam Episcoporum ordinariam facultatem tunc tantum executioni posse mandari, quando modo iudiciali Episcopus procedit; sic ex. gr. unus ex Germaniae Ordinariis, vir in iure canonico peritissimus litteris ad hanc Curiam missis sententiam suam esse exposuit, quod episcopus hac ordinaria facultate uti volens debeat haereticum inducere ad abiurationem coram Notario et duobus testibus pronuntiandam. Quae opinio habét aliquod fundamentum in citato S. LITT. CIRC. 1901. 2 Nr. 450. De modo recipiendi abiurationem haereticorum.