Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

— 59 — Volumus autem, ut harum Litterarum transuáiptis sive exemplis etiam impres­sis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo peisonae in ecclesiastica dig­nitate constitutae munitis eadem ab omnibus fides habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae extensionis, horta­tionis, commissionis, concessionis, derogationis, decreti et voluntatis infringere, vei ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Dátum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo noningentisimo, Octavo Calendas Ianuarii, Pontificatus Nostri Anno vicesimo tertio. C. Card. ALOISI-MASELLA Pro-Dat. — A. Card. MACCHI VISA De Curia I, De Aquilla e Vicecomitibus Loco f Plumbi Reg. in Secret. Brevium. I. CUGNONIUS. Vehementer mihi cordi est, ut hac felici opportunitate diligentissime utentes Archidioecesis meae Clerus et populus fidelis, quam avidissime hauriant de abundante thesaurorum coelestium scaturigine, nobis benevole reserata, consequenterque quam uberiores fructus ex hac jubilari devotione in omnes dimanent. Paterne proinde hortor non tantum animarum curatores, sed etiam catechetas et professores Religionis, ut ad salubrem hunc finem assequendum totis viribus contendant, sequentes meas dis­positionos strictim prae oculis habendo. I. Litterae Encyclicae lingua vernacula explicertur ex ainbone, ut sic extensio jubilaei ad notitiam omnium fidelium rite perferatur. II. In concionibus et catechesibus, quae ante jubilaeum et durante eo habebuntur, doctrina Ecclesiae de peccato, deque hujus sequelis (culpa, poena aeterna et tempo­rali) lucide explanetur. III. Probetur Ecclesiae potestas, poenas temporales, quas remissá etiam culpá, vei in his terris, vei autem in purgatorio adhuc luendas habemus, sub certis condi­tionibus per indulgentias remittendi; seu IV. detur intelligibilis explicatio indulgentiarum, earum utilitatis, scopi atque virtutis, et fiat specialiter sermo de conditionibus, sub quibus Ecclesia eas generatim concedere sólet, et in specie exponantur clare conditiones ad lucrandas praesentis jubilaei indulgentias praescriptae. Ut autem omnia majoré cum fructu decurrant, et varia dubia praecaveantur, proficuum censui — utendo etiam facultatibus per Bullám Pontificiam Ordinariis concessis — hisce quaedam statuere, et nonnulla explicatius determinare. 1) Jubilaeum in Archidioecesi mea Colocensi initium sumet Dominica IV. post Pascha, in diem 5-am Maji incidente, et perdurabit usque diem 5-am mensis Novembris; quod quidem die 19-a Maji in omnibus ecclesiis ex ambone debite promulgari debebit. 2) Participes indulgentiarum jubilaei tieri possunt omnes utriusque sexus Christiftdeles, etiam ii, qui illas praeterito anno sive Romae, sive alibi quavis ratione forsitan jam lucrati sint.

Next

/
Thumbnails
Contents