Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
stianarum Presbyterum Fundatorem, Sanctum Contessorem esse diximus." Ei vero Decreto eodem, sociavimus B. Ritám a Cascia Santimc.:ialem professam Ordinis Eremitarum Augustinensium, Iesu Christi imitatione et amore necnon virtutum omnium laude ac miraculorum glória celeberrimam. Memóriám porro S. Ioannis Baptistae De la Salle, quotannis die decimaquinta Maii recolendam, in Martyrologio Romano notari mandavimus, et Christifldelibus, qui eo die exuvias eius venerati fuerint, indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum perpetuo concessimus. Denique de tanto beneficio gratias Deo Optimo Maximo ex corde egimus Sacroque solemni adfuimus, quod venerabilis Fráter Noster Aloisius Oreglia Cardinalis Decanus et Episcopus Ostiensis et Veliternus fecit. Post Evangelii lectionem, Clerum populumque homilia alloquuti sumus, hortantes ut, non modo Apostolorum Principes, sed Sanctos etiam novensiles, spei pleni et caritatis, sibi, Ecclesiae, societati hominum universae propitios mererentur. Postremo plenariam cunctis adstantibus peccatorum indulgentiam amantissime impertiti sumus. Hasce vero litteras sub Plumbo expediri mandavimus. Benedictio igitur et claritas. gratiarum actio sit Christo Deo humani generis Restitutori, qui servum fidelem loannem Baptistam De la Salle gloriae suae splendore illustravit nobisque providens proposuit, ut scire melius possimus supereminentem scientiae caritatem Christi. ut impleamur in omnem plenitudinem Dei. Hac nempe supereminenti Christi scientiae caritate incensus Ioannes Baptista familiam, dignitates, opes, quin et seipsum animose posthabuit, suaque faciens Christi Domini verba: Sinite parvulos venire ad me, gratuitae popularis iuventutis ad religionem et bonas artes institutioni se totum impendit. Hoc fecit perfecitque in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et a sinistris, per gioriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam. Adeo vero in omnem plenitudinem Dei impletus est ut, futurarum aetatum divino instinctu necessitati prospiciens, nullum praeterierit instituti genus, quod edocendae erudiendaeque adolescentiae esset aptum. Quapropter, non solum pauperum scholas auxit numero, perfecit methodo; sed primus omnium professionales, quas nunc dicunt, tum artibus tum commerciis exercendis scholas fundavit; itemque, quod maximae utilitatis est atque laudis, normalia instituta magistris formandis excogitavit, constituit; eiusque, fide et animorum studio et amore Romanae Ecclesiae ducente, optimas sancivit leges normasque dedit, quae similibus deinde operibus quamplurimis exemplo eius invectis usui fuerunt ac porro sunt. Habetis igitur, quotquot estis sancto magistrorum nomine digni, quem in magisterio vestro totis viribus aemulemini. quem apud Deum intercessorem adhibeatis, ut Christianarum gentium scholae ab insidiis dominatuque satanae asseclarum eripiantur. Omnibus itaque quae inspicienda erant rite perpensis, certa ex scientia et Apostolicae Auctoritatis Nostrae plenitudine, cuncta et singula praedicta confirmamus roboramus atque iterum statuimus, decernimus universaeque Catholicae Ecclesiae denunciamus ; mandantes ut praesentium litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii Apostoliéi subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadam prorsus fides habeatur, quae hisce Nostris praesentibus haberetur si exhibitae vei ostensae forent. Si quis vero paginam hanc Nostrae difinitionis, mandati, relaxationis et voluntatis infringere aut attentare praesumpserit vei ei ausu temerario contraire, indig-