Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
— 50 tionis Mariae Magdalenae Victoriae Fény ab hydropericardite chronica insanabili, aliis gravissimis morbis complicata. De quibus, postquam triplici disceptatione a sacra Rituum Congregatione fuerunt cognita, Nos ipsi solemni Decreto constare ediximus Kalendis novembribus anno MDCCCLXXXVII. Ad rem igitur conficiendam unice supererat ut dubium discutiendum proponeretur: An stante adprobatione virtutum ac trium miraculorum tuto procedi posset ad solemnem Ven. Ioannis Baptistae beatificationem. De ea re affirmative responsum in generáli Coetu eiusdem sacrae Congregationis Rituum, in Vaticanis Aedibus XVII Kai. decembres MDCCCLXXXVII. habito coram nobis; qui idcirco, v. Kalendas, decrevimus : Tuto procedi posse ad solemnem Venerabilis Servi dei Ioannis Baptistae De la Salle beatificafionem. Et haec reapse ad Vaticanum solemniter peracta fűit die XIX. februarii anno MDCCCLXXXVI1I. Post illa, alia atque plura, Beato novensili deprecante, piacúit Deo patrare miracula. Ex quibus duo electa et proposita ad Canonizationem impetrandam. Primum accidit Leopoldo Tayac adolescenti in Ruthenensi Galliarum Collegio educationis causa commoranti. Hunc anno MDCCCLXXXVIII. dira incessit pneumonites quam, quia sanguinem infecisset, sanari nullo pacto posse iudicavere medici. Morbi gravitate vix cognita collegii Moderátor preces ad beatum de la Salle statim adhiberi iussit. At morbus saevior factus; accessere quin imo convulsiones dirae, quibus miseri adolescentis animus turbabatur penitus et corpusculum horrendum in modum iactabatur. Spem tamen non despondit Moderátor, sed monuit suos precibus instandum impensius. Haec inter puero iam animam agenti mater aderat: cura repente aegrotus expergefactus illám suavi obtutu respicit, agnoscit, seque sanum profitetur. Teterrimi morbi symptomata evanuisse advocati medici miranter testati sunt. Contigit miraculum alterum anno eodem in religiosa domo vulgo Maisonneuve propc Marianopolim. Netheelmus e Sodalicio scholarum christianarum, ob laesam spinam, tam gravem contraxerat poliomielitem ut absoluta prorsus paraplegia laboraret, crucribus praeterea non modo inílatis sed alte vulneribus aff'ectis. Orabat miser ut coelitus auxilium ferretur; sed frustia; cum Superior illi suasor fűit ut ad Beatum Fundatorem confugeret. Paruit Netheelmus; et postquam sancta de altari libaverat, dum acerrime doloribus torqueretur, ad Beatum conversus : Si vis, exclamavit, tu potes me sanare. Dixerat: illico in crura vis rediit; abiecto baculo, certo gradu Netheelmus incedit, nullo vulnerum vestigio servato. De his igitur miraculis postquam triplici, ut iura ferunt, actione disceptatum esset, Nos, die XXX Április superiore anno, solemniter decrevimus: Constare de duobus propositis miraculis: Instantaneae videlicet perfetaeque sanationis Leopoldi Tayac a gravissima pneumonite cerebralibus atque letiferis stipata symptomatibus;; et instantaneae perfectaeque sanationis Fratris Netheelmi e Congregatione scholarum christianarum a poliomielite chronica transversa lumbari et ab ulceribus in crure. Reliquum ergo erat ut in generalibus sacrae Rituum Congregationis Comitiis dubium proponeretur: An tuto procedi possit ad solemnem B. Ioannis Baptistae De la Salle canonizationem. Id factum die XXIX maii anno superiore; omnesque quotquot aderant tum Dilecti Fili Nostri S. R. E. Cardinales, tum eiusdem Congregationis sacris tuendis ritibus Consultores, suam protulere sententiam. Qua rite excepta, Nos ipsi, post imploratum a Deo auxilium, die II Iulii eodem anno, Dominica