Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

— 45 sese adiutorem spopondit. Primum igitur Deum ut suo se lumine collustraret instan­tissime precatus est: tum, sibi penitus diffidens, prudentissimorum e clero consilium expostulavit. Quibus demum probantibus, magna hominum expectatione, prima schola in Mauritiana paroecia fundata est, et paucos post menses, altéra ad S. Iacobi. Alum­nis tamen confluentibus magistrorum copia deerat: addebatur quod Nielius, eorum veluti moderátor, ferventiori, quam par esset, ingenio ferebatur ac fiequentius aberat. Periculum Ioannem non fugit: quapropter ut magistros in officio contineret, frequens eos invisebat, monebatque; deinde ut efficacius adiumento esset, illos, ad aedes suas, in unam domum collegit. Quia porro Nielium, docendo quidem parem, ast magistris formandis imparem cognovit, ne tota res corrueret, in eam Joannes devenit senten­tiam ut magistros ipsos penes se haberet convictuque suo donaret; id quod, adhibito prius gravium virorum consilio, festő Praecursoris die MDCLXXXI exsequutus est. Quia tamen hoc propinqui, quasi indecorum nomini, indigne ferebant; sequenti anno eodemque die, in aedes alias cum magistrorum coetu commigravit, ubi Instituti sui sed$m fixit. Hoc videlicet facto Deus ipse visus illius inclitae Congregationis fundamenta iecisse, quam catholicum ubique nomen merito suspicit atque ipso ab exordio sata­nas et religionis osores, utpote sibi maximé infestam aggredi totis viribus ac penitus labefactare conati sunt. Cuius quanta esset utilitas sapientibus quibusque statim pa­tuit. Ioanne curante atque obsecundante Deo, biennii spatio, Rethelii, Guisae, Laudini et in Castro Portiano scholae apertae sunt; quae. quod optimis magistris optimeque docentibus instructae, a confertissimo puerorum agmine celebrabantur, magnó pláne, non puerorum modo, sed rei sacrae ac civilis emolumento. Tot igitur curis distentus, Ioannes, ut erat officii retinentissimus, canonicatu iterum abire statuit. Qua in re mens etiam erat alumnis suis exemplo praeire, paupertatem simul habendamque in Deo fiduciam omnem commendando. Égit eapropter cum Rhemensi Archiepiscopo de abdicando munere: is autem negare primum; tum viri sanctimoniam et prudentiam miratus, annuit ea conditione, ut Ludovico fratri natu minori beneficium cederet. Ioannes tamen, carni et sanguini minimé acquiescens, propinquis aliisque frustra obmurmurantibus, Sacerdotem pium et inopem fratri praetulit. Neque id Dei famulo satis visum. Nam, ut ipse institutique alumni omnem penitus sollicitudinem in Deum proiicerent, re prope perpensa, quidquid sibi patri­monii obvenerat, pauperibus erogare decrevit. Cui facto opportunam nactus est occa­sionem anno MDCLXXXIV, quo tempore summa fűit annonae caritas. Christum ipsum in pauperibus inspiciens, eos saepe de genu excipiebat. Quumque ita rem suam omnem distribuisset ipse idem, probra hominum negligens, victum ostiatim emendicare coepit. Insanire quidem vir Dei prudentibus saeculi visus est; at Deus fiduciam eius sic rependit, ut, toto biennio, quo arctior annona fűit, nihil Joanni alumnisque illius, ut ut egenis, defuerit nulloque alieno aere gravati sint. Qua Nu­minis providentia sanctus Legifer sollicite usus est ad suos paupertatis amore fir­mandos, unde et humilitas nascitur, quae ceterarum virtutum mater est atque altrix. Eo ex tempore Ioannes, quamvis viribus tenuis, severius vivendi genus amp­lexus est: nam rudi amictu et modico vilique cibo contentus, somnum capiebat

Next

/
Thumbnails
Contents