Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
— 23 — Imvero in toto hoc rerum genere, quod cura Ecclesiae et plebis christianae rationibus omnino copulatur, apparet quid non elaborare debeant qui sacro munere fungantur, et quam variá doctrinae, prudentiae, caritatis industria id possint. Prodire in populum in eoque salutariter versari opportunum esse, prout res sunt ac tempóra, non semel Nobis, homines e clero allocutis, visum est affirmare. Saepius autem per litteras ad Episcopos aliosve sacri ordinis viros, etiam proximis annis 1, datas, hanc ipsam amantem populi providentiam collaudavimus, propriamque esse diximus utriusque ordinis clericorum. Qui tamen in eius officiis explendis caute admodum prudenterque íaciant, ad similitudinem hominum sanctorum. Franciscus i 1 le pauper et humilis, ille calamitosorum páter Vincentius a Paulo, alii in omni Ecclesiae memória complures, assiduas curas in populum sic temperare consueverunt, ut non plus aequo distenti neque immemores sui, contentione pari suum ipsi animum ad perfectionem virtutis omnis excolerent. — Unum hic libet paulo expressius subiicere, in quo non modo sacrorum administri, sed etiam quotquot sunt popularis causae studiosi, optime de ipsa, nec difficili opera, mereantur. Nempe, si pariter studeant per opportur.itatem haec praecipue in plebis anima fraterno alloquio inculcare. Quae sunt: a seditione, a seditiosis usquequaque caveant; aliena cuiusvis iura habeant inviolata; iustam dominis observantiam atque operám volentes exhibeant; domesticae vitae ne fastidiant consuetudinem multis módis frugiferam: religionem in piimis colant, ab eaque in asperitatibus vitae certum petant solatium. Quibus perficiendis propositis sane quanto sit adiumento vei Sanctae Familiae Nazarethanae praestantissimum revocare specimen et commendare praesidium, vei eorum proponere exempla quos ad virtutis fastigium tenuitas ipsa sortis eduxit, vei etiam spem alere praemii in potiore vita mansuri. Postremo id rursus graviusque commonemus, ut quidquid consili in eadem causa vei singuli vei consociati homines efficiendum suscipiant, meminerint Episcoporum auctoritati esse penitus obsequendum. Decipi se ne sinant vehementiore quodam caritatis studio; quod quidem, si quam iacturam debitae optemperationissuadeat, sincerum non est, neque solidae utilitatis efficiens, neque gratum Deo. Eorum Deus delectatur animo qui, sententiá sua postposita, Ecclesiae praesides sic pláne ut ipsum audiunt iubentes; iis volens adest vei arduas molientibus res, coeptaque ad exitus optatos sólet benignus perducere. —- Ad haec accedant consentanea virtutis exempla, maximé quae christianum hominem probant osorem ignaviae et voluptatum, de rerum copia in alienas utilitates amice impertientem, ad aerumnas constantem, invictum. Ista quippe exempla vim habent magnam ad salutares spiritus in populo excitandos; vimque habent maiorem, quum praestantiorum civium vitám exornant. Haec vos, Venerabiles Fratres, opportune ad hominum locorumque necessitates, pro prudenth et navitate vestra curetis hortamur; de iisdemque rebus consilia inter vos, de more congressi, communicetis. In eo autem vestrae evigilent curae atque auctoritas valeat, moderando, cohibendo, obsistendo, ut ne, ullá cuiusvis specie boni fovendi, sacrae disciplinae laxetur vigor, neu perturbetur ordinis ratio quem Christus' Ecclesiae suae praefinivit. — Recta igitur et concordi et progrediente catholicorum omnium operá, eo pateat illustrius, tranquillitatem ordinis veramque prosperitatein in populis praecipue florere, moderatrice et fautrice Ecclesia; cuius est sanctissimum munus, sui quemque officii ex christianis praeceptis admonere, locupletes ac tenues l Ad Ministrum Generalem Ordinis Fratrum Mii>orum, die XXV nov. an. MDCCCLXXXXVIII.