Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

— 18 — Sic igitur Ecclesiae auspiciis, quaedam inter catholicos tum coniunctio actionis tum institutorum providentia inita est in praesidium plebis, tam saepe non minus insidiis et periculis quam inopia et laboribus circumventae. Quae popularis benefi­centiae ratio nullá quidem propria appellatione initio distingui consuevit: socialismi christiani nomen a nonnullis invectum et derivata ab eo haud immerito obsoleverunt. Eam deinde pluribus iure nominare piacúit actionem christianam popularem. Est etiam ubi, qui tali rei dant operám, sociales christiani vocantur: alibi vero ipsa vocatur democratia christiana, ac democratici christiani qui eidem dediti: contra eam quam socialistae contendunt democratiam socialem. — Iamvero e binis rei si­gnificandae módis postremo loco allatis, si non adeo primus, sociales christiani, altér certe, democratia christiana, apud bonos plures offensionem habét, quippe cui am­biguum quiddam et periculosum adhaerescere existiment. Ab hac enim appellatione metuunt, plus uná de causa: videlicet, ne quo óbtecto studio popularis civitas fovea­tur, vei ceteris politicis formis praeoptetur; ne ad plebis commoda, ceteris tamquam semotis rei publicae ordinibus, christianae religionis virtus coangustari videatur: ne denique sub fucato nomine quoddam lateat propositum legitimi cuiusvis imperii, civilis, sacri, detrectandi. — Qua de re quum vulgo iam nimis et nonnunquam acriter disceptetur, monet conscientia officii ut controversiae modum imponamus, definientes quidnam sit a catholicis in hac re sentiendum : praeterea quaedam praescribere con­silium est quo amplior fiat ipsorum actio, multoque salubrior civitati eveniat. Quid democratia socialis velit, quid velle christianam oporteat, incertum pláne esse nequit. Altéra enim, plus minusve intemperanter eam libeat profiteri, usque eo pravitatis a multis compellitur, nihil ut quidquam supra humana reputet; corporis bona atque externa consectetur, in eisque captandis fruendis hominis beatitatem con­stituat. Hinc impérium penes plebem in civitate velint esse, ut, sublatis ordinum gradibus aequatisque civibus, ad bonorum etiam inter eos aequalitatem sit gressus: hinc ius dominii delendum ; et quidquid fortunarum est singulis, ipsaque instrumenta vitae, communia habenda. At vero democratia christiana, eo nimirum quod christiana dicitur, suo veluti fundamento, positis a divina fide principiis niti debet, infimorum sic prospiciens utilitatibus, ut animos ad sempiterna f'actos convenienter perficiat. Proinde nihil sit illi iustitiá sanctius; ius potiundi possidendi iubeat esse integrum: dispares tueatur ordines, sane proprios bene constitutae civitatis; eam demum humano convictui velit formám atque indolem esse, qualem Deus auctor indidit. Liquet igitur democratiae socialis et christianae communionem esse nullám: eae nempe inter se differunt tantum, quantum socialismi secta et professio christianae legis. Nefas autem sit christianae democratiae appellationem ad politica detorqueri. Quamquam enim democratia, ex ipsa notatione nominis usuque philosophorum, redimen indicat populare ; attamen in re praesenti sic usurpanda est, ut, omni politica notione detracta, aliud nihil significatum praeferat, nisi hanc ipsam beneficam in populum actionem christianam. Nam naturae et evangelii praecepta quia suopte iure humános casus excedunt, ea necesse est ex nullo civilis regiminis modo pendere; sed convenire cum quovis posse, modo ne honestati et iustitiae repugnet. Sunt ipsa igitur manentque a partium studiis variisque eventibus pláne aliena : ut in qualibet demum rei publicae constitutione, possint cives ac debeant iisdem stare praeceptis, quibus iubentur Deum super omnia, proximos sicut se diligere. Haec perpetua Eccle­siae disciplina fűit; hac usi romani Pontifices cum civitatibus egere semper, quocum-

Next

/
Thumbnails
Contents