Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

144 ­salutari et confessione sacramentali semel singulis mensibus per tempus dispensantis arbitrio statuendum. Mens autem nostra est 1) ut si forte ex oblivione vei inadvertentia ultra praedictum terminum his facultatibus vos uti contingat, absolutiones seu dispensatio­nes exinde impertitae ratae sint et validae ; 2) ut iniunctio confessionis sacramenta­lis, de qua sub nn. X, XI et XII non sit irritativa sed tantum praeceptiva; 3) ut his facultatibus non solum singillatim sed etiam cumulatim in uno eodemque casu uti possitis. Dátum Romae ex aedibus nostris die 22. Nov. 1901. A. Cavcani S. P. Reg. Facuitates p m Facultates concessae a SS. D. N. Leone Divina Providentia Papa XIII, quinquennales pro foro ex- referente me infrascripto S. Congris de Propaganda Fide Secretario, in audientia diei 25 Novembris 1901, R. P. D. Georgio Császka Archiepiscopo Colocensi et Bacsiensi, ad quinquennium. 1. Absolvendi ab haeresi, et apostasia a fide, et a schismate quoscumque etiam ecclesiasticos, tam saeculares, qsam regulares, non tamen eos, qui ex locis fuerint, ubi sanctum officium exercetur, nisi in locis missionum, in quibus impune grassantur haereses, et post judicialem abjurationem, illuc reversi, in haeresim tuerint relapsi, et hos in foro conscientiae tantum. 2. Tenendi, et legendi non tamen aliis concedendi, praeterquam, ad tempus tamen, iis Sacerdotibus sive laicis quos praecipue idoneos, atque honestos esse sciat, libros prohibitos, eXceptis operibus Dupuy, Volney, M. Reghellini, Pigault, le Brun, De Potter, Bontham, I. A. Dulaure, Fétes, et Courtisanes de la Gréce, Novelle di Cesti, et aliis operibus de obscoenis et contra Religionem ex professo tractantibus. 3. Dispensandi in 3. et 4. simplici, et mixto in contrahendis et in contractis; cum haereticis vero conversis, etiam in 2. simplici, et mixto, dummodo nullo attingat primum gradum, et in his casibus, prolem susceptam declarandi legitimam. 4. Dispensandi super impedimento publicae honestaíis, justis ex sponsalibus proveniente. 5. Dispensandi super impedimento eriminis, neutro tamen conjugum machinante, ac restituendi Jus petendi debitum amissum. 6. Dispensandi in impedimento cognationis spirituális, praeterquam inter levan­tem, et levatum. 7. Hae vero dispensationes Matrimoniales, videlicet 3. 4. 5. et 6. non conce­dantur nisi cum clausula, dummodo mulier rapta non fuerit, et si rapta fuerit in potestate raptoris non existat, et in dispensationibus hujusmodi declaretur expresse, illas concedi tanquam a sedis apostolicae delegato, ad quem effectum etiam tenor hujusmodi facultatum inseratur ; cum expressione temporis, ad quod fuerint concessae. 8. Dispensandi in irregularitatibus ex delicto occulto tantum provenientibus, excepta ea, quae ex homicidio voluntario contrahitur. 9. Dispensandi, et commutandi vota simplicia in alia pia opera, exceptis votis castitatis, et religionis. 10. Absolvendi ab omnious censuris etiam speciali modo in Bulla Apostolicae Sedis moderationi diei 12 Octobris 1869, Romano Pontifici reservatis, excepta abso­lutione complicis in peccato turpi. 11. Delegandi simplicibus sacerdotibus potestatem benedicendi paramenta, et

Next

/
Thumbnails
Contents