Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

135 Justae laetitiae causa, misero licet tempore, catholicis universis prope adest. Nr. 6370. Scilicet haud multo post vicesimus quintus, Deo favente, incepturus est annus, ex Jubiiaeum r pontificiuyi quo Leo XIII. summum pontificatum, tot vicibus asperum. tanta glória nobilem, Suae sancti­. . tatis indicatur. pnmum ínivit. Faustis solemniis agendis, auspice et moderatore Emo Viro Petro Respighi Urbis Vicario, appositus Romae constitutus est Comitatus ; una in illum coalescenti­bus Consilio catholicorum virorum coetibus per Italiam convocandis, Societate Romana principe rei catholicae provehendae et Comitatu solemnibus honoribus Christo Re­demptori novo ineunte saeculo habendis. Recens autem constitutus Comitatus reliquas catholicas Societates universosque per orbem christifldeles in eo quod prosequitur, filialis pietatis ac religionis opere praesto sibi adfuturos sperat. Quo vero res ex sententia succedat, divinum imprimis implorandum auxilium precibus ; neque iis privatis modo, verum etiam publicis ; prout iam in Urbe E.mi Card. Vicarii iussu et pio fidelium studio, fieri coeptum est. Inde igitur ductis exordiis, unde bona cuncta procedunt, haec insuper consilia duximus cum universis per orbem fratribus communicanda, ut iis exsequendis omnes unanimi consensu animos viresque convertant. 1. Faustissimi eventus memoriae in ipsa Cathedrali Ecclesia Rontani Ponti­flcis perennandae, monumento sit maioris aulae Archibasilicae Lateranensis fatiscens nunc vetustate lacunar nobili cultu restituendum. Almae scilicet huic Ecclesiarum omnium Matri, quam magniflco opere Pontifex ornavit, hoc nóvum decus, Eius ponti­ficii iubilaei recordatione insigne, filiorum opera accedere par est. Quatuor Ministri generales Ordinum Franciscalium libenti animo demandatum sibi munus iam susce­perunt, ut a singulis sodalibus sui tertii ordinis stipem vei tenuem quisque eorum ad id colligat. Nec dubitandum quin illi sodales opem ex animo conferant ut illius nobilis Basilicae decus vigeat, cui conlabenti subniti Franciscum olim Innocentius III. mystica visione conspexit. Omnium pariter dioecesium rogamus Antistites ut sibi subiectos sacerdotes hortari velint ad unius saltem missae in id operis erogandam stipem. Antistites collectas stipes, adiecto largientium catalogo, Surarao Pontifici, ad Archibasilicae Lateranensis decus augendum, per E.mum Urbis Vicarium exhibendas curabunt. 2. Sororibus religiosis, piis faeminarum Institutis, puellis matronisque catho­licis uniuscuiusque Dioecesis quam maximé commendamus ut, ad significationem honoris in proxima celebritate, colligenda ac publice exhibenda pio studio curent sacra ornamenta atque supellectiles, quae deinceps pauperioribus propriae Dioecesis Ecclesiis distribuantur. Sicubi iam pium hoc opus ad subveniendum pauperioribus Ecclesiis viget, copiosior atque ornatior proximo anno évadat consuetae exhibitionis apparatus; quibus vero in Dioecesibus nondum pium illud opus fuerit constitutum, peropportuna adest, eaque admodum laeta, exordiendi occasio. Quae sacra ornamenta, quum ea in singulis Dioecesibus copiose collecta atque exhibita Summus Pontifex noverit, et Eius animum pietatis testimonio recreabunt et gratiora Ecclesiis, Eius nomine postea ab Episcopis distributa, advenient. LITT. CIRCUL. 1901.

Next

/
Thumbnails
Contents