Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
129 XXIX. Beatissime Páter! Ludovicus M. Fink 0. S. B. Episcopus Lavenworthien. in Statu Kansas Amer. Septentr. e Statibus Unitis, ad pedes S. V. quam humillime provolutus, exponit ac petit ut sequitur : I. Brevi tempore ante Pascha anni praeteriti in ephemeride Americana pro Rev.do Clero edita quaestio discussa est, utrum sacra Olea ad Sacerdotes missionarios, salva conscientia, per Express transmitti possint ? The Express est societas mercatoria, quae res varias transmittendas recipit, verbi gratia : esculenta ac poculenta, pecuniam, aves, canes, feles, vitulos, sues, aliaque animalia resque diversas. Personae illas res tractantes generaliter sunt haeretici vei ethnici, inter quos hic et nunc vix catholicus invenitur. II. Transmissio per Expi*ess S. Oleorum multis Sacerdotibus valde arridet quia minori pecuniae summa fit quam eorum itinere ad urbem Cathedralis Ecclesiae, minorem temporis iacturam Sacerdotes patiuntur, et meliori modo ad sacras functiones Hebdomadae Sanctae et Paschatis sese praeparare valent. III. Multis Episcopis et Sacerdotibus talis S. Oleorum transmissio scandalosa permixtio rei sacrae cum rebus profanis, et contra religiosam pietatem ; aliis autem perfecte legitimus modus ac nullám indecentiam prae se ferens esse videtur. Addere licet, quod Episcopi tali modo transmissionis adversi, tamquam viri morosi, nimis rigorosi, ac fautores viarum aevi medii habentur. Res cum ita sint, a S. Sede Apostolica petitur solutio huius questionis. I. Licet-ne sacra Olea ab Episcopo consecrata per Express ad Sacerdotes transmittere, ut supra expositum est ? II. Licet-ne illa sacra Olea ad Sacerdotes mittere per viros laicos, quo Sacerdotum convenientiae valde consulatur ? Feria IV. die 1 Maii 1901. In Congregatione Generáli habita ab E.mis ac R.mis DD. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus, propositis suprascriptis dubiis praehabitáque RR. DD. Consultorum S. 0. voto, iidem E.mi respondendum censuerunt: Ad I.: Non licere. Ad II. : Defícientihus clericis, modo constet de laicorum, qui ad id deputantur, fidelitate. Insequenti vero feria VI, die 3 eiusdem mensis et anni, in solita relatione a R. P. D. Commissario Gen. S. Officii facta Ss.mo D. N. Leoni Div. Prov. Pp. XIII, idem SS.mus D.nus responsionem E.morum Patrum adprobavit. I. Can. MANCINI, 5. R. et U. Inquisit. Nótárius. Coloczae, 6. Nov. 1901. Nr. 5703. S. Olea non debent transmitti per laicos nisi deficientibus clericis. I 5716. sz. A magas kincstár kegyuraságának kezelése A magas kincstár kegyuraságának kezelése tárgyában a nra. pénzügyministeriumtól a következő sorokat kaptam: ^ <. 75477. szám. Nagyméltóságú és Főtisztelendő Érsek Úr! » ^ Ő császári és Apostoli királyi Felsége folyó évi június hó 27-én ^höjibrunban kelt legfelső elhatározásával legkegyelmesebben elrendelni méltóztató, hogy á ^ észter úrrk 1, ... , • bízatott. kezelesem alatt állott allami földbirtokok es az azokkal kapcsolatos, valamint azon* LITT. CIRC. 1901.