Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
XXVII. LEO PP. XIII. Ad perpetuam rei memóriám. Iam nemini dubium esse potest, quin Dives in misericordia Deus, qui omnia Nos habere voluit per Mariam, templum augustum in Valle Pompeia positum, voluerit esse locum ubi Virgo, Genitrix sua, semper et in precibus et in optatis et in votis exorantibus fidelibus occurreret, suorumque munerum thesaurum eis ibi aperiret atque effunderet. Id siquidem luculente testantur tabellae et vota, quae in gratiarum actionem suspensa templo dependent: testantur undequaque ad Sanctuarium peregrinationes, magna frequentia : testatur fons numquam exhaustus catholicae liberalitatis, qua illud brevi annorum spatio fűit inchoatum et nunc est quasi absolutum. Praetermittimus autem omne genus ornamenta, quibus munificentia mirabili ad maiorem Virginis glóriám est adauctum, et catholicae caritatis aedificationes, quae circa templum ad pueros puellasque parentum solatio suscipiendos, alendos, sunt extructae. Nos sub ipsa Nostri Pontificatus exordia ad Vallem Pompeiam quasi ad spectaculum pietatis et fidei in populo Christiano, Deo volente, reviviscentis, oculos et cogitationes convertimus, et non semel Nostras de eodem Sanctuario sollicitudines curasque significavimus, vei cum idem sacris muneribus privilegiisque augeremus, vei quum templi auctoribus et curatoribus benevolentiae Nostrae deferremus testimonia. Nunc vero ut magis cognitum perspectumque sit qua voluntate, quantoque studio illud B. M. V. a Sanctissimo Rosario Sanctuarium prosequamur, instantibus eiusdem festis anniversariis, maiori illud titulo et dignitate decorandum censuimus. Quapropter, quod bonum, felix, fortunatumque sit, Mariae Virginis gloriae et Christianorum saluti bene vertat, templum B. M. V. a SSmo Rosario dicatum in Valle Pompeia situm Apostolica Auctoritate Nostra, praesentium vi Basilicae Minoris titulo perpetuum in modum augemus, illique omnia et singula iura, privilegia, honores, indulta, praerogativas conferimus, quae minoribus almae huius Urbis Basilicis de iure et consuetudine competunt. Decernentes praesentes Nostras litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat, et in posterum spectare poterit, in omnibus plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vei ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Dátum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die IV. Maii MDCCCCI. Pontificatus Nostri Anno vigesimo quarto. Alois. Carcl. Macclii. Coloczae, 20. Octobr. 1901. Pro complendo beneficio parochiali Kuczuraensi per resignationem et pensionem parochi Georgii Kalmár vacante concursus hisce usque diem 5-am mensis Decembris duraturus cum eo indicitur, ut illud juri patronatus Excelsae Camerae Regiae Hung. obnoxium consequi cupientes et synodali examine probati resursum suum dicto patronatui inseriptum horsum substernant. Coloczae, die 24-a Oct. 1901. LITT. CIRC. 1901. Nr. 5530. Litterae Apostolicae Sanctissimi Domini Nostri, quibus sanctuarium B. M. V. in Valle Pompeia titulo Basilicae Minoris honoratur. Nr. 5210. Kuczura. Concursus pro parochia.