Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

112 angelico gratia plenam Mariam consalutamus, toties de ipsa iterata laude eidem Virgini quasi rosas deferimus, iucundissimam efflantes odoris suavitatem ; toties in mentem venit tum dignitas Mariae excelsa, tum inita a Deo per benedictum fructum ventris gratia; toties reminiscimur alia singularia merita, quibus Illa cum Filio Jesu Redemptionis humanae facta est particeps. 0 quam suavis igitur, quam grata angelica salutatio accidit beatae Virgini, quae tum, cum Gábriel eam salutavit, sensit.se de Spiritu Sancto concepisse Verbum Dei! Verum nostris etiam diebus vetus illa Albigensium haeresis, mutató nomine, atque aliis invecta sectis auctoribus, novis sub errorum impiorumque commentorum formis atque illecebris mire reviviscit, serpitque iterum per eas regiones, et latius contagionis foeditate inficit contaminatque populos christianos, quos misere ad perniciem et exitium trahit. Videmus enim et vehementer deploramus saevissimam in praesens, praesertim in Galliis, adversus religiosas Familias, pietatis et beneficentiae operibus de Ecclesia et de populis optime meritas, coortam procellam. Quae quidem dum Nos mala dolemus, et gravem concipimus ex Ecclesiae acerbitatibus animi aegritudinem, auspicato obtigit ut non dubia inde ad Nos profecta sit significatio salutis. Bonum enim faustumque capimus ómen, quod firmet augusta caeli Regina, quum in sacris aedibus de Lourdes tot, ut supra diximus, proximo Octobris mense dedicanda sint altaria, quot mysteria sanctissimi Rosarii numerantur. Nec quidquam certe ad Mariae conciliandam et demerendam saluberrimam gratiam valere rectius potest, quam quum mysteriis nostrae Redemptionis, quibus illa non adfuit tantum sed interfuit, honores, quos maximos possumus, habeamus, et rerum contextam seriem ante oculos explicemus ad recolendum propositam. Neque ideo Nos sumus animi dubii, quin velit ipsa Virgo Deipara, et pientissima Mater nostra, adesse propitia votis precibusque, quas innumerae illuc turmae peregre confluentium Christianorum rite effundent, iisque miscere et sociare implorationem. suam, ut, foederatis quodammodo votis, vim faciant, et dives in misericordia Deus sinat exorari. Sic potentissima Virgo Mater, quae olim cooperata est caritate ut Fideles in Ecclesia nascerentur 1, sit etiam nunc nostrae salutis média et sequestra: frangat, obtruncet multiplices impiae hydrae cervices per totam Európám latius grassantis, reducat pacis tranquillitatem mentibus anxiis : et maturetur aliquando privátim et publice ad Jesum Christum reditus, qui salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum. 2—Nos interea Venerabili Fratri Episcopo Tarbiensi, et dilectis filiis clero et populo de Lourdes benevolum animum Nostrum profltentes, omnibus et singulis eorum optatis, quae nuper Nobis significanda curarunt, Litteris hisce Apostolicis obsecundare decre­vimus, quarum authenticum exemplar ad universos Venerabiles Nostros in pastorali munere Fratres, Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, reliquosque sacrorum Anti­stites in orbe catholico existentes iusíimus transmitti, ut hi quoque eodem ac Nos gaudio et sancta laetitia perfundantur. Quamobrem, quod bonum, felix, faustumque sit, Dei glóriám amplificet, et toti Ecclesiae catholicae benevertat, auctoritate No­stra Apostolica per has ipsas litteras concedimus, ut dilectus fllius Noster Bene­dictus Maria S. R. E. Cardinalis Langénieux dedicare licité possit nomine et auctoritate Nostra nóvum templum in oppido Lourdes erectum, sacrumque Deo in 1 S. Aug. Dg sancta Virginitate, Cap. VI. 2 Hebr. VII. 25.

Next

/
Thumbnails
Contents