Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
74 Cum a nonnullis annis rationes docendi, quae in scholis publicis vigent, studium linguae latinae continue minuant ei exercitia oratione soluta et poetica habita supprimant, quae maiores nostri iuste prima posuerunt in collegiis, seminaria minora ab his novis rebus cavebunt, quae quidem cura rerum utilium invectae sunt, sed animo rite excolendo obstant. Ad has rationes docendi antiquitus traditas, quas rectas esse saepissime eventu comprobatum est, haud inviti adhibebimus verba s. Pauli ad Timotheum discipulum prolata atque cum apostolo dicemus Vobis, Fratres Venerabiles: „Depositum custodite" 1 maxima cum fide. Si quando, quod Deus avertat, e scholis publicis pláne tollendae essent, seminaria et collegia libera consilio sapienti et cura pia eas servare oporteret. Perinde imitamini sacerdotes Hierosolymorum, qui, ut sacrum ignem templi a raptoribus barbaris defenderent, ita cum absconderunt, ut temporibus iniquis elapsis eum reperire eique priorem splendorem reddere possent. 2 Scientia igitur linguae latinae imbuti, quae est, ut ita dicam, clavis scientiae sacrae, et animis ingenuis studiis atque artibus non parum excultis iuvenes, qui ad sacerdotium parati sunt, a minőre seminario ad maius transeunt. Hoc loco orando et exercendis virtutibus, quae in clericos conveniunt, ad ordines sacros se praeparabunt simulque studiis philosophiae et theologiae se dedent. Haec in encyclica Xostra „Aeterni Patris" diximus, quae ut legatur iterum commendamus et vestrorum seminariorum discipulis et magistris, atque diximus haec auctoritate S. Pauli freti : „Per philosophiam et inanem fallaciam" 3 decipitur persaepe mens fidelium et sincera fides inter homines corrumpitur. Atque addidimus, et his viginti annis, id quod maximé dolendum est, reflexiones nostrae et praesensiones, quas tunc scripsimus, confirmatae sunt: „Si quis in acerbitatem nostrorum temporum animum intendat, earumque rerum rationem, quae publice et privátim geruntur, cogitatione complectatur, is profecto comperiet, fecundam malorum causam cum eorum quae premunt, tum eorum quae pertimescimus, in eo consistere, quod prava de divinis humanisque scite e scholis philosophorum iam pridem profecta, in omnes civitatis ordines irrepserint, communi plurimorum suffragio recepta." 4 Denuo condemnamus eas doctrinas, quibus cum vera philosophia praeter nomen nihil commune est, quaeque fundamenta omnis scientiae humanae evertunt et per se generalem scepticismum et irreligionem pariunt. Maximo dolori Nobis est audire a nonnullis annis catholicos quosdam putasse, se posse sequi opiniones philosophorum, qui per speciem rationis humanae ab opinionibus temere conceptis et vanis liberandae negant scientiae fas esse ea aftírmare, quae propriis animadversionibus superiora sint, et hoc modo opinionibus prorsus privatis omnia monumenta dimittunt, quae metaphysica antiquitus tradita, auctoritate virorum maximi ingenii confirmata necessaria et firma fundamenta posuerunt, unde probetur, utrum Deus sit necne, num anima per se et immortalis sit et num res quae videntur in sensus cadant. Valde dolendum est, quod scepticismus theoreticus, qui aliunde ortus est et ex protestantismo natus est, tantopere probari potuit in terra, quae nobilis est amore erga perspicuitatem idearum et elegantiam orationis. Scimus, Venerabiles Fratres, Vos Nostris iudiciis vehementer studere, speramusque fore, ut augeatis curam et vigilantiam, ut ex seminariis vestris fallax illa et periculosa philosophia amoveatur, et iis docendi rationibus summum honorem tribuatis, quas in Nostra encyclica, quam supra diximus, de 4. Augusti 1879. commendavimus. 1 I. Tim. VI. 20. — 2 n. Mach. I. 19—22. — 3 Col. II. 8. — * Encyclica : Aeterni Patris.